94
Prooemium.
Addita est secundae editioni „Apologia Kepleri pro suo opere Harmonices Mundi,
adversus demonstrationem analyticam Cl. Y. D. Koberti de Fluctibus, Me
dici Oxo ni ensis.“ Peculiari quidem inscriptione paginarumque denumeratione a „My
sterio Cosmographico“ separata est, in titulo autem Mysterii non omissa, quamquam hic prae
se fert annum 1621, illius autem titulus annum 1622.
Quam Apologiam, quum rectius illa referatur ad Harmoniam, non annectendam cen-
suimus Prodromo.
Inscriptio Prodromi satis longa est, sicut tum temporis hoc in usu erat auctorum. Se
cundae editionis inscriptio parum differt a priore; quae addita sunt, notavimus cancellis ( )
inclusa.