Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 1)

Notae auctoris. 
101 
ille anno 1598 Witebergam, iturus ad Imperatorem: ubi cum aliquamdiu substitis 
set, anno sequenti 1599 in Bohemiam se contulit} cui Benatica arx Regia, quinque 
milliaribus Praga distans, habitanda concessa fuit; cum Rudolphus Imp. Pilsnae com 
moraretur, ob pestem Pragae grassantem. Haec omnia mihi Fridericus Hofmannus 
L. B. Styrus, Imp. Rudolphi Consiliarius aulicus, qui tunc Praga venerat, retulit: me 
ad capessendum iter adhortatus est, loco mihi oblato in comitatu suo. Ita factum ut 
ad Braheum venirem initio anni 1600, quando Ferdinandus Archidux nuptias Graetii 
celebravit cum consobrina sua Bavarica; brevique captis Braheanorum laborum, vi- 
cissimque exhibitis ingenii mei experimentis, pactus conditiones cum ipso commo 
randi, quas Styriae proceres ratas haberent, post aliquot mensium conversationem 
reversus sum Graetium. Receptis autem brevi aliquot Brahei epistolis (quibus ille 
me vacillantem in proposito propter difficultates ortas confirmavit, addita comme 
moratione, quid ipse cum Imperatore de me advocando jam egisset) denique mense 
Octobri familiam Pragam transtuli. Nec diutius anno uno potitus magistro superstite, 
post ejus obitum ab Imperat. Rudolpho curator operis Tabularum, quibus Braheus 
a Rudolpho nomen esse voluit, surrogatus sum: in quo perficiendo per hos 20 
annos desudavi. Ita omnis mihi vitae, studiorum operumque meorum ratio ab hoc 
uno libello consurrexit. Et cur non magnifice me jactem, dum recolo memoria, 
quod demonstratis jam planetarum omnium motibus, tandem ad absolvendam telam 
hoc libello coeptam, ad opus sc. Harmonicum, illo ipso anno, quo Ferdinandus 
Archidux in regem Bohemiae susceptus est, animum adjecerim, quod anno sequenti 
1618, quo anno Ferdinandus diadema regni Ungariae suscepit, ego librum V. Har 
monicorum absolverim: quod denique anno 1619, quo Ferdinando summa dignitas 
imperialis accessit, Harmonicen ipse meam eodem et loco et mense coronationis 
ejus publicaverim. Faxit Deus, ut extinctis dissidiorum civilium dissonantiis in 
toto monarchae hujus imperio, inque Austria superiore, moderno meo domicilio, 
suavissima pacis harmonia, quae in aequitate imperiorum et promtitudine obse 
quiorum consistit, ab hoc ipso tempore restauretur, quo ego primum hunc meum 
libellum notis emendatum integratumque denuo in publicum edo. Sic enim fieri 
poterit, ut vastitati provinciarum cicatricibus obductis, ut siccatis aquis horrendi 
diluvii, solibusque reversis reflorescens copiae cornu, etiam mihi destinatos a Ru 
dolpho Imp. sumtus (impeditos per superiorum temporum turbulentiam) denique ad 
tabularum astronomicarum opus edendum affundat. 
b) Quia dogma de quinque figuris geometricis inter mundana corpora distri 
butis refertur ad Pythagoram, a quo Plato hanc philosophiam est mutuatus. Vide 
Harmonices lib. I. et lib. II. Nam eaedem quidem et illis et mihi figurae quinque 
erant propositae, idem et illis et mihi mundus, at non eaedem utrinque mundi par 
tes, si literam solam spectes: nec eadem applicandi ratio. 
c) Condona lector tyroni locutionem minus emendatam. Corpus equidem agno 
scit philosophia quodammodo diversum quiddam ab homine, quia illud continuae 
mutationi est obnoxium, cum homo semper idem sit. Animum vero perhibet id, 
quo homo sit homo; adeo non est animus diversum quid ab homine. Verum illatio 
manet eadem, esse suum etiam animo pabulum, seorsim a pabulo corporis, suas 
etiam seorsim delicias. 
d) Non legeram Senecam, qui pene eandem sententiam eloquentiae Romanae 
flosculis sic exornavit: pusilla res mundus est, nisi in eo quod quaerat omnis 
mundus inveniat (Nat. Quaest. VII. 31). 
e) Non equidem cogitaveram tunc, fore ut in Imp. Rudolphi aulam vocarer. 
Namque hunc monarcham vere alterum Carolum hic deprehendi, non abdicatione 
quidem: at profecto fastidio actionum iniquissimarum, domi forisque occurrentium, 
reductione mentis ab iis et beato (quantum ad naturales contemplationes) recrea 
tionum exercitio; ut aequius fuerit, subditos suis potius importunitatibus, quam 
regis sui fastidio irasci. 
f) Ad sphaeram allusi systematis planetarii, constructam ex orbibus planeta 
riis, et corporibus quinque regularibus Pythagoricis, suis quoque coloribus a cete-
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.