Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 1)

Notae Editoris. 
209 
praeter typum aeneum (qui lusum Kepleri saepius dictum exhibet), delineavi, ubi te prae 
sentem saepe optavi. Nam delineatio, sicut in tuis exemplaribus inveni, non facta fuit, ut 
eam typographi imitari potuerint. Tabula I (10) delineata fuit nigro et rutilo colore, quod 
in typographiis fieri nequit. Tabulam II (11) contraxi, ut una pagina exhiberetur. Arcus 
prosthaphaeresium itidem, prout commodum fuit, reposui (ad cap. 15). In tab. I proportionem 
convenientem, quantum possibile fuit, retinui, nec tamen quidquam veritati tuoque intento 
detrahitur, etsi alicubi ad crassitiem aciculae aberratum sit. In tab. II vera proportio non 
magnitudinis orbium (quae ignoratur), sed arcuum prosthaphaereseos, quantum etiam fieri 
potuit, observata est. Ideo in titulo scribitur „utcunque“. In tab. IY (22) ad intentum tuum 
potius, quam ad delineationem respexi. De ea paulo post. Explicationes tabularum pleniores, 
quam apud tuas delineationes inveni, adjeci. Pace enim tua scriptum cupio, verba tuis 
tabulis apposita nimis concisa fuerunt, adeo ut mentem et sensum tuum vix quisquam intel 
lexisset. Vereor, ne adhuc in defectu in explicando peccaverim. Scribuntur autem ista non 
hominibus otiosis, quibus nihil aliud laboris incumbit, quam ut plurimos dies in hisce solis 
rimandis consumere debeant; sed perspicuitate lector invitandus, non obscuritate deterrendus 
est. In ceteris schematibus in ipso libro puto me tuum exemplar secutum esse. (E literis 
d. d. 19. Mart. 97.) 
Computavit autem numeros suos Maestlinus secundum Copernicum et Reinholdum ratione 
ea, quam pluribus explicat Keplero in literis d. d. 27. Febr. 1596. (Comp. Hanschium 
p. 5 sq.) 
54) p. 160. In libello inscripto: Dissertatio cum nuncio sidereo &c. satellites 
Jovis non tantum non contrarios esse putat ipsius „Mysterio“ sed confirmari hujus probabili 
tatem his detectis. „Quin potius spero, hos circulatores Jovios, et si quos habent alii 
etiam planetae, tandem omnem quae restat discrepantiam sublaturos. Rationem 
enim a Deo etiam horum circulatorum habitam in figurarum interpositione, circu 
lator Terrae, Luna scilicet arguit, cujus circuitum circa Terram negligere non potui, 
cum illud negotium serio tractarem. Adeoque etiamnum in restitutione orbium et 
motuum Martis, Telluris, Veneris deprehendo hiare plusculum interstitia, quibus ego 
spatiolis spero me Lunas Circum-Martiales et Circum-Venerias, si quas Galilaee 
olim deprehensurus es, facillime locaturum.“ 
55) p. 163. „Theoricae“, quas dicit Keplerus, Purbachii, inter instauratores astro 
nomiae c. m. sec. XV solertissimi (nat. in oppido Peurbaeh Austr. Superanis., unde nomen accepit, 
a. 1423, Viennae mathesin profitebatur, ibique mortuus est a. 1461) primum typis excusae sunt 
Norimbergae (c. a. 1472); passim occurrunt editiones hujus celebris operis, quarum vulgatis 
sima fuit editio Erasmi Reinholdi (primum impressa a. 1542). Maestlini „theoricae“ 
leguntur in ejus: Epitome Astronomiae (Heidelb. 1582. Tub. 1588 &c.)., 
56) p. 166. Bernhardus Waltherus Norimbergensis (nat. a. 1430, f 1504) plurimum 
astronomiae profuit non tantum observationibus summa cum industria institutis, sed etiam 
opibus, quibus abundabat, in sublevanda aliorum astronomorum (Regiomontani) studia, com- 
parandaque instrumenta astronomica liberalissime impensis. Observationes illas Waltheri, con 
junctas iisdem Regiomontani primum edidit Joh. Schonerus, Norimb. 1544, easque addidit 
W. .Snellius anno 1618 observationibus Hassiacis. 
57) p. 170. Disputatio de Eclipsibus Solis et Lunae, quam praeside Cl. Viro 
D. M. M. Maestlino &c. in auditorio Homerico die 8. (18.) Jan. defendere conabitur 
Marcus ab Hohenfeld, in Aistersheim et Almegk. Tub. 1596. 
In Thesi 58. affert Maestlinus exempla refractionum haec: 1) Stellarum distantias in 
horizonte consistentium majores inveniri, quam si ad medium coeli sint. 2) B. Waltherum 
annotare, saepius se animadvertisse, stellas supra horizontem apparere, cum secundum veri 
tatem sub eo sint. 3) Non raro ipsum invenisse Veneris supra horizontem altioris distantiam 
a Sole juxta horizontem posito esse notabiliter minorem, quam si eodem die ejusdem distantia 
a Sole altiore caperetur. 4) Solem nonnunquam citius solito oriri. — 
58) p. 171. Hae Maestlini literae datae sunt „Dominica Paschatis“ 1596, easque supra 
(p. 22) ex parte quidem proposuimus. Literae , quas Hanschius e Manuscriptorum Kepleri 
collectione (Vol. VI, quod jam Bibliotheca Viennensis conservat) desumsit, manu Maestlini 
scriptae sunt, abhorrent autem prorsus ab his, quas textus exhibet, a verbis: „Tam mira- 
Kepleri Opera I. 14
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.