Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 1)

Notae Editoris. 
211 
14* 
686,983:2509, 7995 = x : 1. 
3) Pro A: 686,983 
365,25, 
686,983 
2509,8 
= 0,274. 
1052,233 
526,117 
365,25 : 526,117 = x:1. 
4) Pro 9: 365,25 
224,7 
589,95 
294,975 
294,975 = x : 1. 
224,7 
87,966 
312,666 
156,333 
156,333 =x:l. 
224,7 
5) Pro 5: 
87,966 : 
365,25 
526,117 
0,694. 
224 ,7 
294,975 
0,762. 
87,966 _ 
X = "l5M33-°’ 563 - 
61) p. 180. Haec tabula minus est perspicua, sic ut etiam Maestlinus, qui aliis bene 
percepisse videtur Kepleri sensa, dubius bis de ea Keplero perscripserit In literis d. d. 
25. Nov. 1596, quarum partem in praefatione proposuimus (p. 24), legimus: Si alicubi in 
tuo scripto mentem tuam assecutus non sum, quod inprimis de tabula pag. 76 (180) metuo, culpa 
in me nulla est. Nam illa tabula nec scripta erat, ut imprimi posset, nec tu eam satis ex 
plicasti, unde ego non plane me eam intelligere potuisse, nec adhuc posse, fateor, ali&s ego 
ejus numeros plenius explicassem. Uno verbo, plurimum laboris et curae mihi creavit. Op 
tavi saepius te praesentem. Si quid ergo, inquam, in hisce desideretur, rogo mihi ignoscas, 
et alio tempore planius haecce exposita tradas. ' 
Paulo post (in literis d. d. 9. 19. Mart. 97; quarum pars in praef. p. 30, pars 
annot. 53. legitur) haec addit Maestlinus: Tabulas numerales ipse condidi, nec enim 
typographi illius minister eas describere potuisset; ratio: quia prorsus non ad morem typo 
graphy usitatum fuere descriptae. Amanuensis enim tuus modum et rationem imprimen 
darum ejusmodi tabularum nescivit, id quod maxime hic requiritur. Praesertim tabula, quae 
est pag. 76, minus curate scripta fuit, quam etiam fateor me nou per omnia intelligere. 
Quod enim de numeris scribis, quibus e regione adjungitur numerus 1000 (ut: 1000 ad 577) 
id intelligo ; atque sic video me forte fortuna assecutum esse, ut partem ejus tabellae dex 
tram recte ordinarem. Verum quis sit sensus ceterorum ejus tabulae numerorum, praesertim 
ad sinistram, mihi profecto non constat, nec quisquam ex verbis tuis ibidem scriptis unquam 
eruet. Ideo te praesentem, cum ea tabula excuderetur, ardenter, sed frustra, optavi. Non 
dubito, quin pauculis additis verbis res fieri potuisset magis perspicua. Sed huic vitio mederi 
amplius haud potui. 
Ad haec Keplerus: 
Venio ad tabulam p. 76, eam tibi explicaturus, quia scribis, te eam nondum 
penitus capere. In primo ordine sunt distantiae summae, mediae, imae, ex Coper- 
nico; in secundo distantiae mediae, uti illae ex negotio motuum eliciuntur. Reliquae 
tabulae hic est sensus : 
Sicut se l ) / Media motoria 1j ad mediam motoriam 11. \ 
linhpf \ Tetraedro fAd inscrip-l Ima 11 Copernicana ad summam d Cop./ quam 
Dodecaedro \ tum, ita / Ima d Cop. ad altissimam (5 cum 3 Cop. prox- 
Icosaedro 1 se habet 1 Ima ¿j simpl. Cop. ad mediam motoriam 9-i ime. 
Octaedro J ( Summa 9 Cop. ad mediam motoriam 5.) 
Hoc pacto illustris fuisset sententia. Jam ego vocem „quam proxime“ sic 
sum interpretatus, ut ponerem : quinam numerus ex proportione sequatur non quam 
proxime, sed praecise. Illi deinde apposui illum, qui esset illi proximus, sumtum 
scilicet ex primo vel secundo ordine. Hoc feci eo consilio, ut statim ob oculos 
circum 
scriptus
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.