Notae Editoris.
213
thesibus (licet non exprimat ipse) quam apud Ptolemaeum aequantis centrum est D.
Nam circulus EFGH circa В est circulus (vel quasi circulus fere) viae planetariae, unde
Ptolemaeus eum pro via et pro eccentrico planetae acceptavit. Sed circulus medius circa C
non est aequans planetae, sed est Copernico via centri epicycli. Quod si autem assumatur
D ejusque circulus IKLM (quem Copernicus loco allegato omittit) manifestum fit, eum esse
verum aequantem, aequanti Ptolemaei absolutissime correspondentem. Sit enim epicyclus
Copernici in apogaeo T, vel perigaeo X, oportet ergo secundum ejus hypotheses planetam
in Y et Y versari, quibus verus et medius motus tam ad A mundi, quam ad В suae viae,
quam etiam ad D aequantis centra conveniunt. Eodem autem epicyclo in Z progresso, pla-
neta ex V, quod ibi est b, in a devenit, angulis sc. TCZ et bZa aequalibus existentibus,
sicut et TZ et ba similibus. In quadrilatero ergo aZCD, angulis ad Z et C aequalibus
inventis, necesse est, propter Za et CD aequales rectas, angulos ad a et D etiam esse aequa
les. Unde CZ et Da parallelae sunt, atque anguli TCZ atque VDa aequales. Quare, sicut
epicycli centrum ex T in Z circa C aequaliter movetur, ita etiam planeta ex Y in a aequa
liter incedit circa D. Yides ergo, D etiam apud Copernicum esse centrum aequantis pla
netae, quod duplo intervallo ipsius AB abest ab A. Par est ratio) si loco eccentrepicycli
eccentrus eccentri ponatur, ibi enim, ubi ejus centrum in parvo circulo agatur, recta ex eo
ad planetam semper per D transit. — Yeruntamen huic capiti istud adjicio. Non aspernor
hanc de anima et virtute motrice speculationem. Verum metuo, ne nimis subtilis sit, si
nimium extendatur. Qualis illa ipsa est, quam de Luna moves (cap. 16). Yereor profecto,
si ultra modum nimis specialis fiat, ne jacturam vel certe ruinam totius astronomiae post
se trahat. Existimo omnino parce et valde moderate hac speculatione utendum; et ut vere
dicam quod sentio: non aspernor, at profecto languidus est meus assensus; plurima enim
contraria mihi obstant. Sed de his alias. — Kepleri responsio relegatur in praef. p. 31 sq.
63) p. 186. Maestlinus in literis d. „Postridie Cal. Maji 1598“ v. st., quas hoc
ipso tempore quo has accepimus a typographo plagulas, in Vol. XV. Msc. Petrop. de
prehendimus (ut non sit integrum eam partem, quae ad Kepleri pertinet literas p. 81 sq.
propositas, loco illo addere; quam ob rem ea tantum quae huc pertinent excerpsimus, reliqua
ad alium locum reservantes), Maestlinus igitur hanc movit quaestionem: ... Plura haberem,
praesertim quidpiam rerum chronologicarum. Considera positum planetarum ante principium
usuatum annorum Christi ultra annos Julianos completos 4096 dies 1577г> qui dies incidit
in 27. Julii, qui est dies 1j. Quo respectu ® inveniuntur 9 et 5, juxta apogaea commu
tationum suarum, una cum © c. initium tj autem, fj. et d c. aequinoctium vernum.
Item 3 in Q posteriore, ad ¿j etiam c. aequin. vernum. Ob dis nit ein positus creati mundi
were? Verum mihi obstat 1) dies tj. 2) Solstitium aestivum; nec n. probari posse credo,
mundum ibi creatum esse. 3) Nullis rationibus chronologicis eousque procedere possit. Ich
komm wol (et in ea sententia omnino sum) per rationes chronologicas bis auf 4080 ad
aequinoctium autumnale; aber bis dorthin kann ichs nit bringen. — Haec cursorie, tu interim
per occasionem potes etiam cogitare.
К e p 1 e r u s respondit:
In Chronologia quod monuisti, miror collationem mei et tui principii. Statuis
enim ) 1j '4 d in Y, ©95 in Ego vero interea aetati mundi in fine mei libelli
expressae addidi trimestre. Sta,tui © 9 5 in , ~J) <9> in Y e t termino quodam ano
maliae: tj ^ d motibus mediis in Y. Causae hae sunt: Sufficit motibus mediis conjun
ctos esse tres superiores, Terram vero, quae non habet peculiare corpus, inchoare
novum ordinem et creari in ubi tum erat pulcherrima constellatio hemicoelii &c.
9 et 5 ibidem ubi Sol, quia etiam in motibus alligantur ad © et quia intra comple
xum § sunt, et quia a corporibus pendulis ambeuntur. Sed 9 directa, 5 retrogradus,
quia etiam in motibus habent oppositas rationes. 3 vero in Y, quia ut 1j % vel d
ad ©, sic 3 ad ¿j, ut sit et Terra et Sol centrum quoddam. Tum autem 1ЭД. d 3
in nodis et in longitudinibus mediis, quia mediocritas ubique prior est utroque ex
tremo. Secus in ¿j, quae ideo in fy , non in medio, sc. in Y aut ^!, quia est
nihilominus in zodiaco. Est enim haec aequatoris inclinatio tantum Terrae nadog, non
universi mundi. Haec ad hunc modum finxi tanquam ideam Platonicam, postea accessi
ad investigandos motus et deprehendi propemodum omnia in ea habitudine, ut sperem,
citra calculi ruinam in dictam formam omnia coaptari posse. Nihil magis cavi quam