Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 1)

50 
Prooemium. 
bilium. Nisi forte octavae sphaerae etiam aliquos motus tribuit. Ego sic 
censeo de Tychone, Divitiis abundare, quibus non recte utatur, 
more plerorumque divitum. Danda est igitur opera (quod et ego pro mea 
parte, sed cum debita modestia feci), ut divitias illas illi extorqueamus, ut 
emendicemus, scilicet, ut vulget suas observationes sincere et omnes. Hoc 
ipso tempore habetur hic globus Tychonis, in parte ejus antarctica vacua 
profitetur, se solum deprehendisse alterationem eclipticae, gratia cujus au 
geantur vel minuantur latitudines fixarum ad eclipticam computatae. Sed 
illam intra 100 annos parum crescere. 
Quae sequuntur haec, quum ad Opticam et Chronologiam pertineant, reservanda censuimus 
ad Vol. II et IV. 
Maestlinus prorsus consentit Keplero. In literis datis d. 22 Apr. 1599 haec legimus: 
De Tychonis hypothesibus quae scribis, mihi vehementer placent. Tu doceri, non terreri vis. 
Idem ego faciendum judico. Istud physicorum et theologorum (non dico physicae et theo 
logiae) praejudicium ipsum in illam sententiam pertraxit, ut Terram (minutissimum corpus 
culum, seu potius punctulum, et, sicut scripsi, si quid puncto minus dari possit) retineat im 
mobilem, corpore tam vasto interim mobili circumrapto. Nec dubito, quin, si tuum inventum 
prius quam suas hypotheses publicavit vidisset, aliud statuisset. Nunc sententiam mutare 
et quidem ad alterius (ne dicam se junioris) inventa, forsan existimationi nonnihil derogare 
putabit. Verum si dies diem docet, si devTsqcu (fqovTideg GocfcoTsqca eloiv, cur non, qui 
seniores sumus, juniorum prodita eodem modo magnifaceremus, quo nos ab ipsis magnifieri 
cupimus? Habent illi a nobis non aspernanda: recte. At etiam ipsis dona concessit magna 
Deus. Certe omnes artes et scientiae ad superiora aut suprema fastigia nequaquam per pri 
mos , sed per posteriores, qui inventis sua quoque dona divinitus concessa superaddiderunt, 
conscenderunt. Quantopere Copernicum sibi gratulatum fuisse putabimus, si ipso vivo tua 
speculatio in lucem prodiisset? Quod autem ad rem ipsam, me nec poenitet nec pudet eo 
rum, quae in praefatione in Narrationem Rhetici scripsi (vid. p. 27). 
Quod pro labore et sumtibus et inprimis pro hoc .invento tuo, maxima remuneratione 
dignissimo, tibi nondum satisfactum est, doleo vehementer. Verum sic comparatum esse vide 
mus, ut, quae laude sunt dignissima, spernantur, quaeque nullo pretio adaequari possunt, 
nullo etiam pretio digna putentur. Verum confidas domino Deo, qui tibi tuisque fideliter 
rependet, quae alii vel negant vel differunt. Interim mirari satis tuam erga me liberalitatem, 
eamque maximopere tuique honorificentissima addita mentione satis praedicare nequeo, quod 
tam egregium munus poculum splendidissimum mihi misisti. Fateor certe, mea in te merita 
profecto nequaquam tanta esse, quanta tua erga me hoc poculo demonstrata gratitudo. Nam 
quae a me praestita sunt, ea lubens feci, amico animo erga amicum praestiti, aliam compensa 
tionem neque exoptavi nec expectavi unquam, quam amicum animum, qualem erga me hactenus 
demonstrasti. Eo ego fui contentissimus. Quoniam vero jam istud superaddis, ego certe, quo 
nomine pares agam gratias, non invenio. Verum Deum tibi compensatorem exorabo, muni 
ficentissimum nimirum retributorem, qui videlicet tibi porro sua gratia adsit, et te, quae 
egregia in te coepit, feliciter perficere dignetur. 
Hac hebdomade praeterita ex Leonberga huc ad me venit mater tua, matrona vel vidua 
piissima, de rebus tuis praesentiumque rerum statu valde sollicita. Eam quantum potui 
consolatus sum, quia meliori loco per gratiam Dei sint tuae res, quam ipsa vel sibi ipsi vel 
ex aliorum perversa relatione imaginetur. Sicut etiam longe aliter, quam res se habent, per 
suasa videbatur. Ea inter alia quaerebat de tuo, quod mihi debeas, debito. Ego, quid sub- 
esset, non intelligens, dixi, quod verum est, te mihi nihil debere, nec unquam aere alieno 
obstrictum fuisse dixi. Cumque mox instaret, indicavi, te nullo modo, quocunque accipiatur, 
mihi quidquam debere. Etsi enim propter quasdam opellas, quae nullius apud me momenti 
sint, aliquid spoponderis, tamen id apud me adeo in debitum non cadere, ut eorum nec me 
minerim, nec propter interruptum opus meminisse velim: nihilominus tamen te tuam fidem 
superabunde et ultra, quam par sit, redemisse, misso videlicet poculo et specioso et pretioso, 
additis etiam 6 Ferdinandicis pro operculo conficiendo. Me idcirco tuum, non autem te 
meum esse debitorem. Id mater tua videbatur cum admiratione audire responsum, post enim 
confessa est, se in ea persuasione fuisse, ac si tu mihi 200 florenos deberes, atque se, propter 
dilatam solutionem, quam tuo nomine praestare debebat, male audituram esse. Ex quo anim 
advertere videbat, quasi ob alium aliquem finem istud ei persuaseris, quod, si primitus sub- 
olfecissem, eam persuasionem non omnino exemissem. Verum ego ceterarum rerum ignarus, 
quod verum est, ingenue inculcavi. Istud ergo si tibi detrimento aliquo sit, non me, sed
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.