60
Prooemium.
vero Kepleri, quae Prodromum subsecuta sunt, ea, quae ex dictis voluminibus desumta addi
dimus, haud parvi sunt momenti.
Jam, redeuntes ad Herwartum, haec, concludentes hanc praefationis partem, addenda
censuimus. Primum adiit Keplerum Herwartus, chronologicis studiis occupatus, per Christo-
phorum Grienbergerum e Soc. Jesu, tum temporis Graetfis mathemata profitentem, aestate
anni 1597, Lucani dictum ad certum annum referre cupiens, quo „Lucanus recenset ob
servationem constellationis, quam Nigidius Figulus Mathematicus ante bellum civile C. J. Cae
saris, vel saltem Augusti, observavit“ (verba Herwarti).
Ad hanc quaestionem respondit Keplerus hunc in modum:
Cum in hoc dignitatis fastigio collocatas nihilominus literarum studia,
lectionem historiarum et matheseos cognitionem ames, non possum equidem
tibi, Vir -nob. et ampl., non gratulari, utpote cui nihil omnium rerum deest,
quae vel ipse Aristoteles in sua felicitatis idea desideret. Quo lubentius
desiderio tuo, quod literis ad D. Grienbergerum datis testatus es, satisfacere
contendo, propositae quaestionis explicatione scripta: non quidem, quod ita a
nemine quam a me rectius fieri posse sperarem, sed quia occasionem deme
rendi mihi tanti viri, cujus mihi spem faciunt illae ipsae literae, mirifice
deosculatus sum. Resolutionem autem ipsam non alia scripsi methodo, quam
ea, qua natae mihi sunt de ipsa quaestione cogitationes: quae forma scri
bendi etsi rudis et indigna fortasse tanto lectore est, tamen ob id mihi po
tissimum arrisit, ut per eam pateret cum fides mea in hac explicatione ad
hibita tum difficultas in alia confingenda. Quibus in pagellis si quid repe
reris, quod placeat, et ob quod me tuo dignum favore censeas, quod utinam
non irrita mihi confidentia persuaderem, ejus rei demonstrandae geminam
occasionem cum optione propono , ut aut me D. Ficklero , viro clarissimo,
qui consanguinitate parentes meos attingit, commendes, aut mathematicorum
vestratium judicia de meo nuper edito libello, non refert quam mihi pro
pitia, extorqueas, atque ad me perferri (si non arroganter peto) pro autoritate
tua jubeas. Id quam meis rebus profuturum sit, conjecturam ex illa tua
epistola capio, quae adeo quibusdam ex meo magistratu placuit, ut nihil ad
meum honorem convenientius accidere potuisse existimem. Vale Nob. et
Ampl. Vir, et si quid dixi minus foro accommodatum, mathematicorum mo
ribus condona. 17 Sept. 1597.
Nob. et Ampl. T. deditissimus
M. Johannes Kepler.
111. Styriae procerum Mathematicus.
Hae Kepleri literae desunt in collectione Petropolitana; desumsimus eas e libro
F. Paula de Schrank, quem inscripsit: Sammlung naturhistor. u. physik. Aufsätze.
Norib. 1796, in quo has cum tribus sequente anno ad Herwartum scriptis literis Kepleri im
primendas curavit, desumtas e manuscriptis Herwarti in bibliotheca Landshutiana (nunc Mo
nachii) conservatis. Quae addidit Keplerus illis literis, separatis conscripta foliis plane per
tinent ad quaestionem ab Herwarto propositam, quare hic omittenda illa censemus. Hoc
tantum addimus respicientes ad conclusionem literarum Kepleri, Keplerum cognatum fuisse
Jo. Mich- Ficklero, filio Jo. Ficlderi Wilensis, cujus mater soror fuit Mülleri, proavi
Kepleri. Jo. Mich. Ficklerus, assessor camerae Spirensis, fundator stipendii Fickle-
riani, quo posthac fruebatür Kepleri filius Ludovicus, decessit anno 1587. Joh. Baptista
Ficklerus, quem supra Keplerus dicit, frater erat sine dubio illius, theol. et jurisprud. Doctor,
electoris Maximiliani I. praeceptor , consiliarius et protonotarius Salisburgensis. — Prima
epistolarum Herwarti, quae insunt codici Petropolitano , data Monachii d. 24 Oct. 97,
haec habet: Salute et officiorum studiorumque oblatione praemissis certiorem te reddere
volui, Vir Doctissime, literas me tuas 17. Sept. datas bene quidem, attamen hesterna de
mum die, accepisse.
Laetatus fui summopere, cum, nisi me animus plane fallat, perspexerim, tibi haec et