de rebus Opticis.
113
a me clarissimis demonstrationibus detectum, crebris epistolis et publicis
disputationibus testantur medici atque philosophi. Ex illo vero. videndi
modo sequitur necessitate conclusionum inevitabili, ut talia eveniant oculo
utque species lucidorum appareant ampliatae, licet in re ipsa visibili nihil
insit simile.
Cum igitur causae phaenomenon quae allegas detectae sint, cur nodum
in scirpo quaeris, sollicitus nimis philosophus? cur, quasi nihil sit a me
demonstratum, nihil tibi crebris epistolis ex me quaerenti responsum, hasfp
visus fallacias silentio praeterivisti ? Si causae intus in oculo suppetunt
plurimis aptae phaenomenis, cur in coelum ascendis, Lunae camisiam induis,
unius alteriusque phaenomeni causa, sed quae in aliis quam plurimis demon
strandis nulli est usui ? Et aperte pugnat cum illa causa mea Lunae fal
catae observatio Cap. XI, 5. libri allegati relata. Quin imo, Fabrici, te
ipsum implicas, dum causas coelo ipsi niteris transscribere, fallacias visus
non obscure allegans. Nam cur hic telescopii meministi ? cur interpositione
illius diversum apparere asseris circulum partium et lucidae et obscurae
unicum et perfectum ? Si causa phaenomeni in re inest, apparebit illa tam
per perspicillum quam sine illo. Cur addis, corpora luminosa per tenebras
majora videri, quam in luce? Nonne id verum est etiam de terrestribus,
quae ipsa in se ipsis nec augentur nec minuuntur ? Sed nihil magis irritat,
quam quod subjungis, illam extuberationem lucis in cornu Lunae separari
a Luna per instrumentum visorium. Si de coelo loqueris, impossibilia
statuis, sin de oculo, nihil est verius. Qualis enim pictura rerum in tunica
retiformi, talis est et visio illarum rerum; sed in pictura retiformi verissime
extuberant lucida locumque justo ampliorem occupant, seu vitio oculi et
confusione picturarum vicinarum in communem limitem praecellentibus lucidis:
sive etiam natura lucis et spirituum, qui ut luci cognati contactu veluti
partium picturae lucidarum exciti sese dilatant in retiformi. Hoc ipsum
si et tu vis, habes me laudatorem tuae sententiae strenuum: sed interim
tuum ipsius theorema destruis, „aerem Lunarem illuminatum videri nudis oculis,
perspicillo vero non aerem sed ipsum Lunae corpus.“
Sed audiatur plenior demonstratio tui dogmatis. „Anno, inquis, 1613
18. Octobris (stilo veteri) circa finem eclipsis Lunae, cum nudis oculis deficere
censeretur abesse digitus, per telescopium Luna tota illuminata et rotunda appa
ruit. Ergo limbus, qui nudis oculis deficere videbatur, erit aeris Lunaris limbus
supra Lunae corpus, quod jam extra umbram erat, extans.“ Et pinxisti senten
tiam tuam repetisque picturam etiam in Prognostico anni sequentis 1617,
cujus similem ex reliquiis typographiae Petri Apiani hic exhibeo (vide Eph.
Kepleri fol. 22).
Observator bonus et diligens es, observata haec tua in dubium vocanda
sunt minime. At num vere concludas vereque pingas, id videndum. Id
quidem ego nego, nihil enim sequitur, cum causae multae esse possint cur
visus sit Tibi defectus oculis nudis, non sit visus perspicillo.
Possem dicere, cum posterius adhiberes perspicillum, interim, dum
quaeris Lunam collimando, illam ex umbra exiisse: possem etiam contrarium,
nudis oculis Te non defectum sed saltem debile lumen vidisse partis illius,
quae proxime umbram stabat.
Quod enim quibusdam adeoque etiam mihi, qui debili visu fruor, Luna
defectura satis diu ante verum initium suspecta est de initio, ejus rei causa
sita est in penumbra Terrae, quae partibus Lunae ad umbram appropin-
Kepleri Opera II. 8