Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 2)

116 
Literae Kepleri aliorumque mutuae 
diu compressa bilis in aliquam iracundiam, puto non aliam ab causam, quam 
quia non respondi: ut tandem vel stimulis verborum efficeres, quod tot 
amicis provocationibus non impetraveras. Ergo motum Telluris, cor (ni 
falleris) et animam meam, incursas magno molimine, verba mea, suppresso 
tamen meo nomine, ex Commentariis de motibus stellae Martis, quibus ad 
objectionem quandam respondeo, in scenam producta joco traducis, quo 
etiam sanctum Dei virum intexuisti. 
Possem, si pie possem, contrarium jocum regerere, cum non tantum 
in motu Terrae, quod vult Copernicus, sensus oculorum (ad quem non 
scriptura tantum, sed ipsi adeo astronomi sermonem attemperant) a re ipsa 
differat, sed etiam, quod tu cogeris fateri, „in medio coeli, in plaga occasus 
per urbes et valles Palaestinae descripta, in casu denique et ascensu Solis,“ 
quae omnia sunt ad visum certi hominis vera, per se vera non sunt remota 
consideratione visus. Nonne tu ipse tertia periodo superius negas „Terram 
niti columnis,“ quod scis affirmare Scripturas ad literam? At non placet 
mihi tecum, qui astronomus celebris es, de communibus istis, quae ne theo 
logus quidem satis cum dignitate moverit, vitilitigare: frustra exarsisti, non 
tantum quia nihil ego responsurus sum, sed etiam quia nihil tu proficis 
apud philosophos, qui plerique post sidereos Galilaei nuncios jam dudum 
(ut nuper quidam tui similis Antiennosigaeus vere scripsit) Copernicoturiunt. 
Adi et audi Copernicum, Rheticum, Maestlinum, Origanum et meae Epi 
tomes Astronomiae librum primum, si quando bibliopolae qui sumtus facit 
editionem ejus maturare placuerit (prodiit anno 1617 Autumnalibus). 
Denique de fluxu et refluxu maris novam proponis opinionem; in 
qua laudo temperamentum ex modestia et libertate philosophica, quarum 
illam praefando hanc disputando demonstrasti: quippe cum invidiam agnos 
ceres eos comitantem, qui temere desciscunt a veterum placitis, nihilominus 
tua nova veteribus contraria forti animo proposuisti. Quod vero sententiam 
ipsam attinet, „Causam, cur senis horis affluat oceanus, uno horae quadrante stet 
dubius, senis refluat, rursumque quadrantem interponat, esse petendam ex occulta 
vi septenarii: et quatuor horarum quadrantes, quieti interpositae datos, efficere, ut 
fluxus die sequenti redeat una hora serius, nullas hic vires esse Lunae tardius 
occidentis“ : hic tu nullo modo neque veterum hac de re doctrinam destruis 
neque novam tuam philosophis approbas. Nam quid habes quod opponas 
veteribus, nisi hoc unicum, „non omnibus litoribus respondere Lunae ortibus 
et occasibus fluxum et refluxum maris ?“ At saltem illa ponderasses, quae in 
Commentariis Martis hac de re disputavi: vidisses sufficere, ut erigatur 
cumulus aquarum sub perpendiculo Lunae in medio oceano: a lateribus 
undae quantum et qua possunt tendant ad hoc ipsum veluti concilium Luna 
interim praetereunter et discedente illa e perpendiculo loci unius, cumulus 
ille rursum subsidat: reliquas varietates praestant varii recessus litorum, 
ut in sinus reconditiores tardius relabatur fluxus. Tua vero causa, quam 
stabilis, non sapit ullam philosophiam rationalem, sed Pythagoricam septenarii 
superstitionem, quae ab otiosis, ut cento mendicantis ex diversicoloribus 
pannis, sic ipsa ex diversissimorum generum exemplis nullius cognita causa 
est consuta. Quin ne hanc quidem observationis rationem hic exprimis. 
In illa enim, quae numerantur numero septenario, sunt omnia discreta invicem, 
ut dies, ut lunationes, ut aestates et si qua similia: quarum rerum numeros 
non fortuita divisio sed natura ipsa vicissitudinesque conspicuae suppedita 
runt. Tui vero septenarii subjecta, horae, inquam, diei, quibus naturae
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.