Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 2)

Vrvs- -VV; 
HHHHI 
- « - • 
me impulit. Etenim non ignorat S. C. T. in astronomicis studiis elucere 
stupendam Creatoris sapientiam; itaque ut debitas illi laudes accinat huma 
num genus omnino interesse Reipublicae spiritualis et politicae, ut haec 
studia quotidie magis atque magis amplificentur, et quo pluribus communi 
cari possint, faciliora atque dilucidiora reddantur. Vicissim vero tanta est 
in eruendis hujus artis mysteriis difficultas, tantus in percipiendis, proponendis 
atque instillandis ingenii labor, tam exigua praesidia ad tolerandas vitae 
communes necessitates, ut non sit metuendum reipublicae, ne nimis multi, 
neglectis aliis humani generis necessitatibus, ad has uti quidam putant 
otiosas et supervacuas speculationes sese conferant: quin potius, si quo 
tempore unus aliquis inter inultos ingenio donatus est a Deo, quod his 
studiis aptum, hunc videmus confestim ab universis prudenter quidem incitari 
ad totum se his studiis dandum, alia omnia in parergis habenda. Quod 
idem nisi etiam mihi eveniret et nisi viri clarissimi me cohiberent, quorum 
judicia de mea in his artibus dexteritate non aspernanda sunt, jam pridem 
hisce omissis ad alia reipublicae et mihi magis necessaria me recepissem. 
Etsi enim in praesens sub S. Caes. Majestatis tutela tranquille quiesco et 
stipendio fruor honesto, tam expedito quam id patiuntur onera bellica, 
tamen perpetuus mihi monitor ad latus est Prometheus et interdum impor 
tunius aures vellit illud succinens : „nam messis non semper erit, componite 
nidos.“ 
Itaque ne S. C. T. indigne ferat, si veluti vitis debilissima arbuscula 
suos capreolos ad proceras ulmos, sic ego humillimas meas preces ad S. C. T. 
dirigam eamque subjectissime orem, ut et ipsa mea studia in potentissimam 
suam tutelam recipiat iisque blandum et amicabile lumen clementiae suae 
ad momentum aliquod velut eminus indulgeat, quo et in praesens recreentur 
et si qua olim procella immitior imminebit, spe non vana veluti optima 
duca ad tranquillos portus aspirent. 
Literae Kepleri aliorumque mutuae de rebus Opticis.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.