D. Rudolpho II.
ROMANORUM IMPERATORI SEMPER AUGUSTO.
P. F. P. P.
Hungariae, Bohemiae &c. Regi, Archiduci Austriae &c.
Cum haec aetas nostra, Caesar Augustissime, protulerit eximium
illum astronomum Tychonem Brahe, qui exquisitissimis observationibus et
subtilitate incredibili cum ipsa rerum natura certavit, habeatque Germania
praeter antiqua illa mathematicae facultatis lumina, Peurbachium, Regio-
montanum, Apianum et quos longo ordine recensere potest Viennensis aca-
demia, nunc etiam novum hoc exemplum idque sublime et admirandum di
ligentiae et perfectionis: aequum esse arbitror, cum ut universi artis hujus
professores prestantissimi artificis vestigia strenue sequantur adque
ejus exemplum sese componant, tum maxime ut Germani in id laborent
pro se quisque, ut hujus gloriae palmam, hactenus obtentam, porro quoque
in sua gente retineant. Inexhaustus enim est naturae arcanorum thesaurus,
opulentia inenarrabilis; nec aliud praestat, qui novum aliquid de ea in lucem
profert, quam quod viam aliis aperit ad succedentia pervestiganda. Mihi
adeo, qui opticis contemplationibus nonnihil temporis impenderam, occasio
nem suppeditavit astronomia Tychonica, cujus me participem vivo etiamnum
auctore fecit splendidissima haec Majestatis Tuae aula, ut quaedam optices
theoremata, specie exigua, sed rerum maximarum seminaria, percolenda et
penitius enucleanda censerem. Indignum enim optica scientia putavi, cum
in astronomia sensus et instrumenta requirantur, in optice geometrica certi
tudo-non desit, superari hanc ab illa, neque demonstrationibus hic firmari
posse, quod illic oculi comprehendissent: indignum multo magis, provoca
tam ab astronomis opticen, ad opem sibi ferendam, non comparere, cul
pamque impeditae subtilitatis astronomicae, cujus insimularetur, a sese
amoliri non posse. Itaque non leve decus existimavi, si mihi contingeret,
nodos, qui objicerentur, bona methodo et démonstrationum evidentia dissol
vere et opticam scientiam ad eam subtilitatem perducere, ut astronomo
satisfacere illa posset. Quod meum institutum, postquam C. Majestas Tua
probavit, summa cum industria persequi coepi, comportatis et in formam
libri redactis, quae vel olim in Styria, Provincialium stipendia merens, in
veneram, vel inventis erant denique superaddenda, omnium quidem difficil
lima ea et laboriosissima.