122
Epistola Dedicatoria.
Et duo erant, quae Tychonis Brabei accurata diligentia primum in
lucem extulit, ad opticam scientiam pertinentia; alterum de refractione
luminis siderum, reliquum de diminutione diametri Lunae in Solis
deliquiis. Quamvis et alii nonnulli per illius viri monumenta occurrant loci,
quibus astrónomos ille ad optices rimanda mysteria remisit et adhortatus
est: haec tamen duo capita sunt potissima. Et refractionum quidem men
suram Braheus ad omnes altitudinis gradus diligenter investigavit: sed cum
causa mensurae nondum esset ab opticis patefacta, natae sunt implicatae
de mundo deque elementis disputationes, nec satis liquebat, eaedemne an
diversae essent omnibus temporibus omnibusque locis refractiones: ex quo
denique sequitur, ut quandoque observator suae diligentiae atque curae,
quam inter observandum adhibuerat, nimium tribuens locumque sideris prae
cisissime supponens cognitum, demonstrationes in difficultatem conjiciat,
natura luminis, opticarum causarum inconstantia circumventi, tantam in
strumentorum subtilitatem non semper admittente. In hoc itaque negotio
caput IV. insumsi: cui propter inquisitionis methodum praemittendum fuit
tertium et pars primi. Quin etiam umbra Telluris in disputationem trahitur;
refractionibus inventis et cognito, quod radii Solis non eisdem rectis e fonte
ad Terram usque multoque minus ulterius dimanent. Atqui hac re in dubio
versante, periclitamur de universa ratione dimensionis corporum coelestium
(ut quae ab umbra Terrae dependet) hoc est de eo, quod in astronomia
praestantissimum et vulgus admiratur et philosophi collaudant atque vene
rantur. Ad tuendam itaque dignitatem astronomiae et hanc hostilem dubi
tationis arcem expugnandam, etsi capite IV. et V. gradus aliqui magni
operis facti et ingenii acie quasi in durissimas rupes incisi erant: tantum
tamen remansit laboris, ut opus esset peculiari capite VII. Jam in dia
metris luminarium, quod ex propositis fuit alterum, si quid erroris committit
visus, id cum in universam doctrinam eclipsium tum maxime in hanc etiam,
quam dixi, corporum coelestium dimensionem redundat. Itaque ut tabulae
motuum, quas auctoris morte interruptas hoc tempore Majestas tua propo
suit absolvendas idque non minimo sumtu procurat, ut hae inquam in parte
sui spectatissima, de Solis et Lunae laboribus, suam nanciscerentur integri
tatem, omnem lapidem movendum, nihil quod haesitationem aliquam relin
quere posset, praetereundum esse censui. Quatenus igitur instrumenta nos
fallere possint in dimetientibus luminarium explorandis, capite II. explicavi:
quatenus vero visus ipse sit erroribus obnoxius, dicere sum aggressus ca
pite V. Cumque fuerit tota visus ratio ex integro explicanda, quae refrac
tionibus perficitur et simulachris rerum visarum et coloribus, non debet cui-
quain videri mirum, si capite IV. in coni sectiones, refractionum oculi for
matrices, capite II. in spectacula optica Jo. Bapt. Portae, capite I. in
naturam lucis et colorum, et alibi in alia paulo longius sum digressus. Nam
etiamsi ad astronomiam nihil conducerent hae materiae, per se tamen dignae
cognitu sunt. Rursum capite IX. inventis, quod vulgo fertur facile, inventa
addidi et has luminarium dimetientes docui citra erroris aleam mensurare,
capite VIII. vero, occasione Solis eclipsium, inter se comparare. Et hac
tenus quidem Tycho Brahe mihi occasionem scribendi praebuerat.
At cum quae jam recensita sunt, potissimam eorum partem complec
tantur, quae de astronomia dici ex optica possunt, jamque liber pene titu
lum mereretur Astronomiae Opticae, operae compendium me facturum
putavi, si, quantulum erat residui, et ipsum adjungerem: erant autem de