Caput II.
161
fenestra angustissimum quantum visus fortitudini sufficit, sic tamen, ut si
paries vel fenestra crassior fuerit, partes foramen circumstantes opacae re
scindantur, quoad tibi prospectus per foramen pateat ad omnes res foris
collocatas, quas cupis repraesentare. Sintque spectatoris oculi per horae
quadrantem vel semis cohibiti ab aspectu lucis diurnae, quoad evanuerint
species in clara diei luce spiritibus impressae, per ea quae in conclusione
primi capitis dicta sunt. Et sint res repraesentandae collocatae in clara
luce vel Solis vel diei vel facularum. Dico omnia, quae foris et consistere
et geri visuntur, intus in opposito albo pariete repraesentatum iri, solum
everso situ. Nam (Cap. I, 22) res foris illustratae a quocunque lumine
tingunt communicatam lucem eamque spargunt orbiculariter. Quare (Cap. II, 6 )
illustrabunt res externae parietem intus oppositum, sic ut figura parietis
illustrati confundatur quidem ex figura fenestrae et rerum quae foris sunt,
sed tamen cum fenestra praesupponatur angustissima respectu distantiae
fenestrae a pariete, minimum de figura fenestrae figurae rerum consisten
tium permiscebitur. Hoc solum deerit huic picturae, primo quod per eandem
sextam res apparebunt intus everso situ; deinde quod quicquid foris cadit
intra complexum coni vertice ad parietem stantis et a foramine conformati
seu constricti, ejus rei partes in pariete articulatim exprimi nequeant, qgic-
quid vero excedit sua latitudine complexum hujus sui coni, pingetur intus
una cum suis partibus. Propterea etiam quae directe per foramen lucent,
clarius lucent et confusiori sunt specie, quia foramen e directo laxius patet
quam ex obliquo. Sed neque colores deerunt huic picturae ; nam (Cap. I, 25)
luces coloratae conorum in foramine coeuntium se mutuo non turbant aut
impediunt. Et quia superficies alba est, in quam hi colores externarum
rerum radiant, ideo (I, 29) tanto fortius excipiet hos radios et clarius
apparere facit. Cumque clausa sit camera nec Solis nec totius coeli seu
potius albicantis aeris radii ad singula puncta in pariete colluceant, sed
quaelibet saltem particula ad punctum sibi oppositum, ideo per 27. et 28.
Cap. I. conversam sensus internoscet luces singulas, quia plane non tinguntur
fortiori: praesertim quia parietes ceteros nigros faciebamus, ne illustrati
a primitus illustrato pariete albo, si ipsi quoque albi essent, per I, 29.
clarescerent, et vicissim parietem repraesentatorium illustrarent sicque (I, 27)
confunderent colores ab extra venientes. Quod nisi clauderetur camera
tam arcte, quamvis infiniti sunt colorati radii in quolibet pariete etiam sine
formatione foraminis, tamen propter claritudinem diei (I, 28) cerni non
possint. Et quia mutata figura hemisphaerii lucentis ipsa quoque ejus
imago mutatur in pariete: res vero quae geruntur, id est motus, faciem
hemisphaerii subinde mutent r ergo et imago intus mutabitur: itaque et
rerum forinsecarum motus intus sunt conspicui.
Deest tamen et hoc in coloribus repraesentandis, quod (I, 29. 30. conv.)
discrimina colorum ob claritudinem alborum in albam superficiem radiantium
non bene capiuntur oculis, et nigrorum quidem radiationes non aliter nisi
sub umbrarum ratione. Quod si superficiei colorem velis mutare, jam
distincta quidem efficietur colorum radiatio (I, 30) sed conspurcata colore
communi superficiei illius et adeo imbecillis, ut vix oculis capiatur.
Addendae sunt et hae cautelae: primum si foramen sit nimis tenue,
distincte quidem et minutim res pingentur, sed perinde atque minutula
scriptura a visu debili legi difficulter potest, ita oculi hic quoque speciebus
in clarissima diei luce visis imbuti diutissime sane cohibendi erunt, donec
Kepleri Opera. U. } 1