Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 2)

| 02 Paralipomena in Yitellionem. 
tam minutam picturam luce tam maligna' illustratam capiant. Contra si 
laxes foramen, tanto quidem clarior et evidentior sed et tanto rudior et 
confusior erit pictura. Itaque moderatum foramen oportet esse. Deinde 
si paries a foramine multum distet, pictura quidem distinguetur exquisitius, 
vanescente proportione foraminis ad distantiam: at hoc vicissim incommodi 
sequitur, quod lucentis colores extenuantur longius, et visum tenuiores facti 
imbecillius movent, quodque aer, qui est in camera, mixtus pulvisculis 
profundius inclarescit et parietis picturam claritudine opprimit. Itaque 
colores maligne ad parietem nimis distantem perveniunt, longe evidentius 
papyrum albam feriunt et colorant a propinquo foramine. Idem tenendum 
de aere et distantia forinseca. Nam etsi quis directe res remotas contem 
pletur, color earum extenuatus imbecillius movet visum et tingitur caeruleo 
copiosi aeris interjecti colore offuscaturque, sicque etiam in cameram pervenit. 
Conducit et foris vallum quoddam quasi frontem opponere foramini, 
ne coelum vel aer regionem parietis sibi objectam nimia claritate imbuat 
sicque imbecilla juxta fortia posita delitescant, aut aer intus nimis clarescat 
et colores in pariete diluat. Omnium clarissima erit pictura, si Sol res 
repraesentandas illustraverit directe horizonti vicinus. 
Foraminis conici importunitatem in crassiori muro rimis in utraque 
muri superficie apertis declinabis, ita manebunt integrae fere muri superficies. 
Expectat fortasse lector, ut J. B. Portam hic per reliqua artificia, quae 
habet libro 17. Magiae sequar, sed hoc neque methodus nec institutum 
meum fert. 
Prop. VIII. Figura radii Solis vel Lunae plenae per fene 
stram figurae angularis ingressi eousque, ut minor sit pro 
portio fenestrae ad suam a pariete distantiam, quam Solis ad 
suam, paulatim magis atque magis ad rotunditatem accedit, 
quo longius a fenestra progreditur. Cum n. circularis luminaribus 
figura sit, qua incurrunt in oculos, per sextam igitur patet propositum. 
Itaque non est verum simpliciter, per angulares fenestras angularem ingressum 
in progressu exquisite rotundum fieri. Defectus n. in sensum incurrit, si 
accuratius inspicias. Quae falsa persuasio veterum ingenia tantopere torsit. 
Porro ex iisdem principiis patet, si fenestra sit circularis, radium fore 
circularem, si quadrangula ampla, radium non plane quadrangulum futurum, 
sed obtusorum angulorum in circulum reductorum. 
Prop. IX. Deficiente Sole deficiet et species illustrati parietis per 
qualecunque foramen tam alte intromissa, ut minor sit fenestrae proportio 
ad distantiam, quam Solis ad suam. Cum n. deliquium Solis consistat in 
motu Lunae sub Solis corpore, quo motu a principio ad finem subinde alia 
atque alia Solis species, lunata tamen semper seu corniculata exhibetur, 
fiet quod in propositione septima didicimus, cujus huc quoque translata 
valet demonstratio. Eodem modo depinguntur ad parietem et Lunae eclipses 
ejusque phases noctu visae sed obscurius. 
Prop. X. In specie vel radio Solis deficientis per fenestram 
orbicularem legitime intromissa cornua non ut in coelo acuta, 
sed in obtusum reducta apparent orbiculo fenestrae. Sit vera 
species inversa Solis deficientis DACE qualis et quanta per centrum 
fenestrae influit per corollarium tertiae, in cujus extremis D, E, C, A 
scribantur circuli aequales fenestrae, DII, EG, CF, AB per secundam.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.