Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 2)

11* 
Caput II. 
163 
Cum ergo per quintam necesse sit 
confundi figuram lucentis acuminatam et 
fenestrae rotundam, per corollarium vero 
tertium ejusdem confusio haec circulo, 
quatenus circulus, nihil de figurae simili 
tudine detrahat, sed tantummodo pro 
moveat terminos fenestrae D, E, C, A, 
Fig. 52. 
ut fiat IGKFBH, sola igitur cornua C, D m[ l < 
acuminata manent in causa, circumducta 
enim secundum circumferentiam figurae 
fenestrae scribunt et ipsa talem circum 
ferentiam HI, KF, uti prop, sexta patuit. 
Prop. XI. Diameter Lunae in 
hujusmodi radio minor apparet 
quam foris in coelo. Manente figura 
priori continuetur DAC segmentum, ejusque circuli centrum L connectatur 
cum C, A, D. Continuetur etiam DEC segmentum per N, ejusque circuli 
centrum A connectatur cum C, E, D punciis, et producatur in K, G, I. 
Cum ergo DECA per corollarium tertiae sit exacta figura partis de Sole 
deficiente residuae, cujnsmodi vere in coelo apparet, ideoque LA ad AE, 
vel LD ad DA, vel LC ad CA, est vera proportio dimetientium Solis et 
Lunae. 
At vero cum IGKFBH sit ampliata undique semidiametro fenestrae 
EG vel CK, duo ergo in idem concurrunt, primo AD, AE, AC semidiametri 
Solis augentur, fiuntque AI, AG, AK. Quare (E. V, 8 ) major est pro 
portio AI ad AL quam AD ad AL. Deinde LD, LA, LC semidiametri 
Lunae minuuntur fiuntque LH, LB, LF item aequales, quia aequalia de 
muntur. Quare major est proportio AD ad BL quam AD ad AL, major 
autem fuit et AI ad AL quam AD ad AL, multo igitur major est AI 
semidiameter Solis in radio ad BL semidiainetrum J) in radio quam AI) 
semidiameter ® in coelo ad AL semidiainetrum in coelo. Haec inaequa- - 
litas admodum est sensibilis, quia fenestra fere assumitur satis ampla. 
Prop. XII. Digiti ecliptici pauciores apparent in radio quam 
in coelo. Continuetur enim in schemate priori segmentum IGK per M. 
Cum ergo EX ad NA sit proportio diametri Solis ad partem deficientem, 
GM vero sit auctior quam EN duabus semidiainetris fenestrae, EG et NM, 
minor est ergo proportio NA ad MG, quam NA ad NE. Sed NA aequalis 
est MB, propterea quia AB et MN aequales, minor est ergo proportio MB 
partis de radio deficientis ad MG diametrum radii quam NA partis de Sole 
deficientis ad NE diametrum Solis: idque saepe quarta vel tertia parte, 
pro amplitudine fenestrae.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.