Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 2)

164 
Paralipomena in Vitellionem. 
Caput III. 
De fundamentis catoptrices et loco imaginis. 
1. Refutatio Euclidis, Vitellionis et Alhazeni. 
In ipso fundamento catoptrices demonstrationes opticorum etiamnum 
caligant, dum a sensu petunt quod et ipsum demonstrandum erat. Nec 
nullus error inde trahit originem. Nos in Opticis hisce ob eclipses et 
observationes stellarum in refractiones inquirimus diligentius : ad refractiones 
vero nobis per hanc lacunam transeundum fuit. Supplendus igitur et hic 
locus, dispellendae nebulae, ut Sol veritatis clarius illucescat. 
Euclides Theor. 16, 17, 18. Catoptricorum, ut probet, unumquodque 
eorum, quae sub aspectum cadunt, per illius perpendicularem in superficiem 
speculi videri, assumit falsum. Sit speculum CD, visus B, visibile A, 
Fig. 53 . perpendicularis AC. Locum igitur imaginis 
rei A esse in AC, scilicet in E, sic probat. 
Nam, inquit, assumto loco speculi C, in quem 
AC perpendicularis incidit, visibile A non 
amplius videtur. Si intelligas, assumto, id 
est occupato aut tecto loco C, falsum 
est axioma, quamvis hoc Euclides inter 
sua ab experientia mutuata postulata (seu 
quid aliud est, quod ille libello hoc 
(paivogevwv nomine appellat) in fronte 
libri retulerit. Nam etsi C tegatur aut 
plane auferatur, dummodo D maneat, nihilominus A cernitur in E oculo B. 
Praeterea et falsam persuasionem sapere videtur hoc axioma de vero 
et reali ascensu imaginis in linea CE, quae quidem non admodum dissen 
tiunt ab opinione quorundam veterum de emissione radiorum visoriorum ex 
oculo. Nam huc facit, quod Euclides postulato primo visum (Graece oxpiv) 
definit esse lineam rectam, itaque sumtum passim in specularibus usurpat. I6 ) 
Videtur quidem Euclides ¿viepcog loqui, et ea assumere, quae etsi non 
facile conceduntur, si tamen concesseris, a se ipsis in progressu nihil dis 
sentiant. Atqui veritas hoc more philosophandi vim patitur, existunt falsae 
persuasiones, quae sane Aristoteli de suis oxptai loquenti videntur adhaerere 
ex hac Euclidea schola non bene intellecta: denique ignorantia sub artificii 
specie tyrannidem stabilit. Demus jam, aliter intelligendum Euclidis axioma, 
ut hoc dixerit, si visu in A constituto, tegatur C, tunc A non videri. 
Tunc axioma verum quidem est, sed conclusio inde non sequitur, nisi in 
visionem perpendicularem. At a recto visu ad obliquum non procedit 
argumentum. 
Videntur hoc sensisse Alhazenus et Vitellio. Nam cum diligenter 
retulerint, quae apud Euclidem invenerant, hoc quidem ut absurdum omisere. 
In refractionibus tamen simile quid dicunt. 
Vitellio idem demonstrare nititur libro 5. pr. 36, sed nocuit diligen- 
tissimo auctori barbaries seculi sui et familiaritas Arabum, quo minus hodie 
intelligatur : obscuritas vero rei etiam hallucinationem illi attulit. 
Primum dico, ipsum non bene argumentari a collocatione rei visae ad 
collocationem imaginis, scilicet, ne, si imago non respondeat rei in situ, 
imago esse desinat. Atqui hoc pacto facile totam catoptricam everterit.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.