Caput III. 1.
165
Multa enim hujusmodi sunt aliter in imagine, quam in re. Deinde postu
latum quod ex fronte libri repetit equidem non intelligo, nisi quantum hic
lucis Alhazenus Arabs praefert lib. 5, N. 9, 10. unde Vitellio sua trans
tulit. ‘ 7 )
Alhazenus initio prolixe ab experientia probat, locum imaginis semper
esse in perpendiculari ex re supra superficiem speculi. Deinde N. 9 et 10
nititur hujus rei causas reddere. Ceterum ego ne hic quidem quicquam
melius intelligo, nisi hanc ultimam sententiam. Ferum, inquit, naturalium
status respicit situs suorum principiorum, et principia rerum naturalium sunt occulta.
Quibus verbis duo dicit: primum repetit id ipsum, quod erat propositum
(nihil enim aliud sonant), deinde causam subjuncturus dicit illam esse
occultam. At hoc non est demonstrare.
Videtur tamen huc alludere, hanc imaginis in perpendiculari locationem
jam olim a Deo conditore sic esse constitutam, quod sic esset optimum,
nec dignior imagini locus attribui possit, quod probat a situs idemtitate
aut contraria variatione. Vitellio ipsum secutus etiam de anima quae
visioni praesidet, suspiciones concipit, quasi haec certo quodam suo con
silio specularias rationes constituat lib. 5, p. 18. 18 )
Atqui hae affectiones omnes visum ex materiali necessitate consequuntur,
ubi nulla finis aut pulchritudinis consideratio locum habet.
Praeterea Alhazenus in plano speculo ad veritatem propius quidem
alludit, sic tamen, jut statim instantia aliqua ipsum refellat, dum, inquit, imago
cernitur in perpendiculo, justam et rei ipsius habet magnitudinem. At insto
ego: non esse necesse, ut justam obtineat magnitudinem, patere ex curvis,
ubi semper mutatur quantitas. Quaero ergo, quid causae sit cur potius in
plano vera quantitas habeatur, quam in curvo.
Sed illud insuper vehementer arguit opticos, quod non eandem statuunt
causam hujus rei, cum in repercussione tum in refractione.
Vitellio lib. 10. pr. 13 demonstraturus, imaginem a refractione factam
similiter in perpendiculari consistere, quae a re in superficiem corporis
densioris ducitur, verba Alhazeni fideliter refert, credo, quia non consultum
esse putavit, hoc ulcus tangere aut non plane intellecta temere mutare.
Argumentantur ex compositione motus obliqui, quod is sit ex recto et
parallelo ad superficiem densioris. Connexionem difficulter videas, quam
etsi admittas non tamen prodibit conclusio mathematica ejus, quod pone
batur : neque statim, si constet, alludere imaginem ad perpendicularem,
patebit ideo et in ipsa perpendiculari consistere.
Vitellio subjungit Alhazeni. sententiae id quod impertinens et falsum
circa repercussionem supra in Euclide notaveramus. Si, inquit, punctum in
superficie diaphani, cui incidit perpendicularis ex re visa, contingat abscondi per
interpositionem opaci visum inter et illud, res illa non videbitur. Falsum inquam
est. Nam dummodo liberum sit punctum, a quo radius ex re visa ad
oculum refringatur, omnino imago rei in profundo radiantis videbitur. Et
quidem prima atque evidentior occurret imago opaci, quod jam dicimus
parte sui in aquam demergi et interponi, ex repercussu constituta (quae
res fortasse Vitellionenr fefellit), altera vero et minus evidens imago rei
in profundo radiantis, per refractionem constituta, eodem loco cum priori
opaci imagine confusa aut paulo trans illam apparebit.
Ex hoc loco etiam illud refutatur, quod modo diximus Alhazenum
circa plani speculi considerationem usurpasse : ex imaginis quantitate sequi