Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 2)

166 
Paralipomena in Vitellionem. 
et locum imaginis. Instantia ergo magna fit per retractionum negotium. 
In speculis quidem convexis imago et minor apparet et propior, in planis 
aequalis et quantitatis et remotionis cum re ipsa, in concavis et major et 
remotior. Ita hic fere quantitatem sequitur remotio. At in refractionibus 
imago, ubi aequalis aut major re sua est, ibi appropinquat: cum minuitur 
quantitas imaginis, discedit et ipsa imago longius, ut videre est in per- 
spicillis rerum species minuentibus, si per illa eminus perspicias. 
2. Vera Demonstratio. 
Ut igitur veram causam loci imaginum patefaciam, cujus ignoratio 
macula foeda est in pulcherrima scientia, praecipuum demonstrationis nervum a 
principio ob oculos poni velim, quod in planis speculis anguli, quibus res 
videntur, ex repercussu non mutantur, in convexis et concavis et mediis 
densioribus omnino mutantur. Nam superficies convexa radios lato angulo 
coeuntes acceptos in angustiorem angulum repercutit, concava modica incli 
natione ad coitionem properantes repercutit in breviorem pyramida: medium 
densius coituros, refractione facta, in latum quidem pene nihil mutat, exiguo 
tamen acutius coire facit, in altum vero plane contrario modo cogit in 
magnum angulum. Ilaec inquam generaliter dicta in sequentibus demon 
strationibus ob oculos statuantur. Nunc ipsam demonstrationem adorno. 
Definitio I. Primum ex catoptrice in quam ingredimur definitionem 
imaginis desumtam in vestibulo colloco. Dicunt enim imaginem optici, cum 
res ipsa quidem cum suis coloribus et figurae partibus cernitur, sed situ 
alieno, alicubi et alienis induta quantitatibus et partium figurae proportione 
inepta. Breviter: imago est visio rei alicujus cum errore facultatum ad 
visum concurrentium conjuncta. Imago igitur per se pene nihil est, imagi 
natio potius dicenda. Res est composita ex specie coloris vel lucis reali 
et quantitatibus intentionalibus. 
Cum igitur imago sit visus opus, de visu quoque praemittenda sunt 
aliqua. Etenim in imagine sunt haec quatuor potissimum, color, situs seu 
plaga, distantia, quantitas, quorum singula quo visorii instrumenti admini 
culo, quibus subsidiis comprehendantur, explicandum : quamvis eadem Vitellio 
libro 3. et 4. explicaverit. Nobis tamen demonstrationi institutae est paulo 
propius adremigandum. 
Propositio I. Cum igitur visio sit passio et passio fiat per contactum, 
nihil igitur dictorum comprehendetur citra contactum aut contactus qualem 
cunque rationem. Contactus autem hic intelligitur superficierum oculi et 
speciei seu radiorum a rebus (per superiora) defluentium. 
Propositio II. Cum igitur aliquid accidit speciei lucis et coloris in 
medio itinere, ut a superficiebus vel politis vel mediorum densiorum vel 
repercutiantur vel refringantur, id tanquam a contactu oculi plane et omni 
respectu remotum non comprehendetur ab oculo aut sensoriis facultatibus 
oculo astantibus. 
Propositio 111 . Jam hoc a sensu petitum in confesso sit, visionem 
legitimam fieri, quando valvae seu pupilla oculi lucis radio proxime adve 
nienti opponitur. Inde sequetur, visum de plaga unde lux adveniat per 
hanc oculi totiusque vultus directionem ceu adminiculum certiorem reddi. 
Propositio IV. Et jam statim et hoc patet, necesse esse ut visus in 
errore versetur, de plaga mundi seu situ rei statuens, cum species seu radii 
a rebus defluentes inque superficiem politam allapsi repercutiuntur ad
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.