de rebus Opticis.
13
sedulo; plura n. non possum. Non autem dubito quin clementi vultu Deus te, suum con
stantem militem et vere martyrem, sit respecturus.
Quod de eclipsi © scribis, ea omnia dudum animadverteram, videlicet quod lux radii
ampliet © et minuat 3 diametrum. Verum si sCena seu observationis locus sit amplior (cu-
jusmodi locum in nostro templo esse nosti), isti impedimento egregie prospicitur. Foramen
n. tactum quam fieri potest minimum (nec opus est, esse punctum mathematicum) excludit
omnem sensibilitatem ad distantiam. Ibi n. cornua extrema © acutissime cernuntur. Sin vero
foramen fuerit aliquantum majus, utpote dimidiati digiti vel ultra semidiametruin vel dia
metrum hujus: fit omnino, ut radius undique amplietur, at cornua fiunt obtusa. Idque cer
tissimum argumentum est, observationem ejusmodi .esse fallacem; aber dorten gibts die Spitze
so scliarpf, das es wol zuvenvundern ist. Et quidem in ejusmodi observationibus aliquoties
deprehendi diametrum J) minorem, quam secundum calculum esse debebat.
Proxima eclipsi coelum nobis denuo fuit adversum. Erat mihi animus, ad ejus obser
vationem omnes meos auditores advocare. Sed coelum nubilum obstitit. Paratus ad observa
tionem accessi, verum nec initium nec finem vidi; intermedio tempore semel atque iterum
dabatur locus videndi, at vix videndi Solis, ipse n. confestim se subduxit nubibus denuo
conditus, adeo ut nunquam vel diametros © et 3 » nec digitos deficientes notare potuerim.
Unicum hoc excepi, quod notabiliter ultra dimidium © defecit.
Priori quaestioni istud addo. Propositio 5. libri E Optices vulgaris <juae est prop. 39.
lib IE Vitell., si crassa sit observatio, vera est. Verum si ea qua par est diligentia examina
tur, non simpliciter veram esse aliquot pluribus observationibus deprehendi. Circulus sane
apparet (oportet autem inter foramen et radium exceptum aliquantam esse distantiam, alio-
qui radiorum non omnium fieret conversio in oppositum), at circulus ille secundum foramen
angulare fit gibbosus, et circulum in tabella opposita descriptum excedit. Inde ergo sua ser
vata ratione magnitudinis majoris foraminis etiam rotundi talis deceptio in eclipsi Solari quo
que contingere potest; praecavetur autem minutiore foramine eoque remoto, ibi n. cornua
tam acuta fiunt, ut de nullo errore sensibili supersit suspicio.
Quae superioribus diebus de epistolis meis publicandis scripsisti, obsecro ne facias. Eas
n. amicas ad amicum scripsi, eumque non demum per mutuas literas acquisitum, quasi ante
ignotus fuisset. Quodsi cogitatio animum meum unquam subiisset, eas aliquando publicandas
fore, multo circumspectius scripsissem. Quae isto modo juxta dictamen pennae scripta fue
runt, non n. ad alios, sed ad te scripsi, qui esses candidus omnium verborum etiam rudi
Minerva scriptorum interpres ; satis mihi fuit, te animum meum intelligere, utut verba scripta
essent. Aliter autem est , si intra parietes mundi quam amici privati loquendum sit. Nec
ego consilium eorum probo, qui tam faciles sunt in amicorum privatorum, de privatis scri
bentium , literis publicandis. Ita nec tibi rem gratam me facturum credo, si tuas epistolas
(in quibus interdum eorum fit mentio, v. g. quos suspectos habuisti, quasi opus tuum astro-
nomicum apud nostrum principem impediverint &c.) similiter publicarem.
Ego, ut de meis privatis rebus scribam, in maximo luctu (vere Herzleid) versor. Filius
meus, quem hucusque educavi, institui, mores ejus formavi ac exorbitantes sedulo emendavi
et judicio ejus jam facto adultiore in via recta confirmatum speravi, is occulte quae in mi
nutioribus aliquando egit, nunc in majoribus continuavit; reque patefacta, cum dolere vide
batur, grandiori scelere accumulavit et perfugit. Jam ubi sit nescio, profugus est, exui est,
in conspectum meum suorumque redire et prodire non audet. Utinam mihi quis nunciaret,
ipsum pie defunctum et honorifice sepultum esse. Interiin ego filio careo, baculum senec
tutis meae amisi. Respublica civem amisit, utinam haeres aeternae maneat, meque suamque
totam cognationem non aliqua re infamet. Quo animo sim, potes conjicere. Vere dico, ego
vix prae moestitia apud me sum. Deus adjuvet!
Vale optime. Actum veloci calamo 9. (19.) Oct. 1600.
T. T. M.
M. M. M.
G.
Inscriptio: Clarissimo, pietate et insigni eruditione eximio Viro, D. M. J. Kepplero,
Mathematico peritissimo, ejusque in schola Graetzensi Professori celeberrimo &c. Domino et
Amico suo honorando.
Suspicionem quam profert Maestlinus „de literis suis publicandis“ firmiter refutat Keple-
rus, neque ipsius literae quas sine dubio spectat Maestlinus (d. 9. Sept. 1600) ullum huic
suspicioni locum praebent (Comp. Vol. I. p. 54. 55). Quid filio Maestlini acciderit nescimus.
In literis ad Henvartum datis (12. Jau. 1603) Keplerus illi nunciat: In melancholiam Maest
linus incidit ob fugam filii, quem ajunt alicubi apud Jesuitas latitare.
Keplerus Decembri anni 160i Maestlinum iterum adiit, petens ut ipsi mitteret:
„quas et quot eclipses vel invenerit in veteribus vel computaverit. Cata