parte ponam, salutem omnem desperare. Tu si lectis meis Opticis, quorum
exemplar (una cum aliis quatuor per bibliopolam Cellium apud Te depositis,
quae rogo, ut Beso Ido Doctori petenti tradas) Tibi Frankofurto dono misi;
si lecta conceptione mea de nova stella, quam jam accipis, non permoveris
ad scribendum: at saltem ob S. Caes. M tem , cui grata sunt hujusmodi
scripta, quaeque Ipsi varia conquisivi, aliquid scribas. Provocat ad te
Roeslinus, J ) cujus scriptum jam accepit S. C. Mtas: communis haec mathe
maticorum est materia, quam non attingere desertionis crimen praesentat.
De eclipsibus scripsi aute menses multos, ut de stella Cygni. Sed nolo te
agere, tange unum horum quatuor verbis, quibus totidem annorum culpam
silentii elues. Vale meque ama.
Tum demum Maestlinus respondit d. 28. Jan. st. v. 1605, his se excusans verbis:
Etsi hactenus aliquot annis, vir clarissime, Domine et amice sincera fide honorande, ego in
scribendo segnior fuerim, tui tamen animi perseverantia, pietas amorque candidus, quam
quam ad eam gradus et honorum eminentiam sis evectus, unde me despicere si velles posses,
non elanguerunt, sed firmis nituntur fulcris. Quam constantiam utique multis praedico. Ve
rum quae impedimenta literas meas hactenus interceperint, nolo recensere, nec me ultra
excusare : hoc unico excepto, quod quae tibi mathematico excellentissimo condigne responde
rem , non habui. V. g. superioribus scriptis eclipses observatas a me petiisti. Ego de iis,
quas ego ipse observaverim te loqui putabam. Verum quam paucae illae sint, dolet et ferme
pudet me dicere, utpote qui multo tempore nullas observare potui, coeli nimirum adversitate
aerisque pluviosi injuria prohibitus, adeo ut saepe ipsum deficiens luminare videre non licuerit.
Interdum autem id, dum jam deficeret, emicabat sane, at conspectus ejus ad observationes
astronómicas nihil conducebat. Nec novum aut insolitum hoc mihi est, quia hoc infortunio
mea Urania valde vehementer etiam in ceteris premitur, ut tempore specialis alicujus obser
vationis tristem aeris intemperiem experiri necesse habeat. Malui ergo nihil, quam prope
nihil scribere aut respondere. Jam vero in Opticis tuis alias plures aliorum quoque seculo-
rum eclipses , etiam non astronomice observatas a te citari video. Id si intellexissem ante,
potuissem forsan ex catalogo meo, in quem omnes, quarumcunque ullibi mentionem fieri in
venio , v sollicite colligo , aliquas tuo - instituto non incommode servientes communicare. Sed
quodnam opus molireris ignorabam. Deinde fateri cogor, tu nonnunquam sublimiora, quam
quibus ingenium et eruditio mea satisfacere valent, quaerebas. Necessario ergo mihi ob
mutescendum fuit. Dabo posthac volente Deo, domine et amice sincerissime, operam, ut
quod neglectum est, ego quantum in me est ét esse potest, compensem. Quae scivero, re
spondebo, quae nesciam, in iis ignorantiam et inscitiam ingenue confitebor.
Etsi autem hac vice plenius mihi respondendum erat, rogo tamen et majorem in mo
dum oro, praeteritis omissis etiam hoc brevius scriptum annumeres. Proxima alia occasione
uberius promitto. Ne tamen jam nihil scribam, haec scribam. Optices tuae astronomicae
apud me deposuit ut voluisti D. M. Cellii filius 5 exemplaria, nullis additis literis. Eorum
unum in meum usum retinui, id absque tui offensa fieri confidens. Nuper, quando cui cetera
essent tradenda intellexi, tria D. Besoldo exhibui. Quartum sat decenter ligari idque tuo
nomine una cum tua epistola per rectorem academiae magnif. D. M. G. Burckhardum senatui
amplissimo offerri curavi. Id placuisse ex literis intelliges. Ego quoque pro mihi donato exem
plari ut et pro prognostico et descriptione novae stellae summas tibi ago gratias. De eo libro
meam quasi censuram, quam oblique petere videris, frustra expectas, sublimiora enim in eo
continentur, quam de quibus ego judicium mihi sumere ausim. Ego pleraque cum delecta
tione legi tuamque insignem eruditionem et eruendae veritatis pertinax desiderium felicem
que successum admiror et congratulor. Honorificentissima mei nominis facta crebrior mentio
singulare pietatis tuae testimonium est. Vereor tamen, ne nimium mihi tribuas. Utinam
is essem, quem me praedicas. Ego vero meam curtam supellectilem scio. Dom. Deus tibi
vitam et vires clementer suppeditet, ut in dies majora atque majora in usum Reip. Mathe
maticae utiliter et laudabiliter rimari et repandere nobisque communicare possis.
Reliqua, quae his addit Maestlinus, inveniuntur in prooemio ad librum de Stella nova.
Ke ple rus 5. Martii 1605 haec respondit:
Quanto me gaudio tuae affecerint literae, Praeceptor colende, tute
ipse aestima, qui toties pulsatus meis importunis literis tandem respondisti.
Ordiar autem responsum meum a refutatione tuae ¿va^rj/iioviug. Gradus et
honorum eminentia penes me nulla est, vivo in theatro orbis privatus, si