16
Literae Kepleri aliorumque mutuae
quid de meo salario ex aula extorqueo, laetor me non in solidum de meo
vivere. De cetero sic me comparo, ac si non Caesari sed generi humano
posterisque serviam, qua fiducia et gradus et eminentias omnes, cum ipsis,
si opus est, auctoribus occulto supercilio contemno: mihi hunc unum ob
oculos honorem pono, quod divina dispositione ad observationes Tychonis
promotus sum.
Eclipsium observationes qualesquales videre tamen gestio, si non
per omnes notatas circumstantias, saltem quantitates obscurationis maximae,
ob causam in superioribus dictam et in Opticis alicubi insinuatam. Sed
quod ais, me solitum sublimiora per literas quaerere, quam ad quae respon
dere posses, quid dicam nescio. Esto, ut non par esse possit exercitato
minus exercitatus aliquis in una aliqua materia. At memini me de biblio
theca, ut ita dicam, mathematica quaerere, h. e. de auctoribus, qui vel ob
servationes vel tabulas vel alia ad tardos illos motus pertinentia scripserunt,
praesertim unde Copernicus illa hauserit, quae resenset; ubi extent libri.
Optices exemplaria, quae quibus destinaveram, scripsi ad Cellii filium;
ex eo procul dubio audisti, tibi unum deberi; quod qua fronte negligere
potuissem? — Jam autem, et in tuo aere sum, qui senatui debitum exem
plar instruxisti, ut par fuit. Rogo moram exiguam feras, satisfaciam tibi
cum Besoldo per meam matrem, quae hic eo nomine habet literas, ut mittat
quod et Besoldo reponas.
Maestlinus ad haec, quamquam in superioribus literis spem Keplero fecerat, hac
tenus intermissa se compensaturum esse, nihilominus nil respondit, quare Keplerus jure ac
merito item obmutuit atque bis anno 1G06 opera frustra consumta, ut hominem segnem ad
respondendum impelleret, anno demum 16)0 per literas collocutus est cum illo.
Ceterum adjungenda his censemus quaedam e prioribus et posteriorum temporum literis
Kepleri ad Maestlinum datis, quae quidem non attingunt opticam disciplinam, sed partem
libri posteriorem (inde a capite VI. , cujus singulae paginae inscriptae sunt: Astronomiae
pars optica, dum priores prae se tulerant inscriptionem: Paralipomena ad Vitel
lio nem) propius spectant, eclipses quidem Solis et Lunae. Inter literas quae nobis praesto
sunt manuscriptae, quas Keplerus Gratio Tubingam dedit, occurrit descriptio observationis
eclipsis Solaris d. 7. Martii 1598, quam Maestlino transmisit d. 15. Mart. hunc in modum
dispositam:
Literas tuas Clarissime D. Praeceptor accepi ea hora, qua redii ab
observatione eclipsis Solaris. Itaque ab illa incipiam et majorem in modum
te rogo, si nullum aliud verbum saltem de hoc mihi nonnihil respondere dig
neris. Etenim ex illa me simpliciter expedire non possum. JSon hoc sane
me turbat, quod borealis fuit, cum australem dixerit calculus: neque illud,
quod serius apparuit, quod minor fuit Lunae diameter, quod diutius duravit
quam calculus praedixerat. Intelligo enim haec ex parte (si non ex toto)
ab invicem pendere, cum etiam, eclipsis Lunae serior apparuerit et tantun-
dem fere inter utramque temporis interfluxerit, quantum ex calculo collegit
Maginus. Nam quia serior apparuit, inde sane colligitur anomaliam in
causa esse, Lunamque fortasse altiorem, quin et minorem atque tardiorem
fuisse. Sed ratio latitudinis me penitus turbat. Ecce tibi totam seriem
observationis.
Coelum turbidissimum fuit, et mane ninxerat. Itaque quo tempore
Gratii ex Magini calculo debuisset incipere, rarissimos ex praeterlabentibus
nubibus excepi fulgores. Tandem cum duae campanae concordibus ictibus
sonarint quadrantem supra decimam, cumque jam diu latuisset Sol, adeo
ut m ihi per scalas ad foramen fuerit ascendendum, quo fortius in propinquo
vel Sol ipse vel nubium hiatus in papyrum irradiaret, tandem inquam