Caput X.
339
Fig. 105.
a E B
praecedunt, cetera relinqui necesse est. Itaque manifestissime de astrono-
micis loquitur. Proprie hic subsumitur experimentum a montibus et sepibus
ductum, ambulanti juxta sepes obviare sepes propinquae videntur, comitari
montes remoti. Possis inde ductum exemplum accommodare ad motum Solis
inter fixas, sed vocibus parumper ab astronomia ad quotidianum usum
deflexis. Sint enim B, A fixae, C Sol, Terra in D, quo
loco motus sit Terrae in partes B, sicut e regione in
partes A. Ergo Terra D versus B eunte, C Sol quies
cens versus A moveri videbitur, fixae vero Soli junctae,
ut E, deseri a Sole et Terram hoc loco comitari in eandem
plagam, quod hac vice voce vnoXfuneo&cci designandum venit
usu vulgari, etsi posteri strictius illam in astronomia usur
parunt de motu in consequentia BA, nullo situs Terrae
respectu, quo pacto fixis non convenit. Rationem nomi
num astronomi hanc possint dare: quod in commixtione
motus primi et secundorum, quae retrogrado cientur motu,
locum suum antecedentis diei inter fixas, appulsu ad meri
dianum maturiore, praevertunt: et-sic ftQoriysvrca. Quae
vero directo motu moventur, eorum loca sub fixis, quae
obtinebant die antecedenti, prius ad meridianum vel hori-
zontem veniunt: quo pacto vnolnneo&cu intelliguntur, quem
admodum si duo cursores eodem quidem tendant, alter
vero altero tardior se relinqui queratur. Itaque causa optica haec nomina
peperit. Nam etsi, quod jam dictum, ne primus quidem et quotidianus
siderum motus sensibus nudis subjacet, levi tamen ratiocinatione oculi sub
levati jam primum hunc et quotidianum motum ab ortu in occasum facile
notant: secundos vero motus non aliter nisi per diurnorum differentiam.
Fallacia horurti parens nominum non alia est, quam si quis propter
litus navim secundo flumine descendentem inque ea duos homines videat,
quorum alter in prora quiescens stet, alter a prora ad puppim contra flu
minis cursum ascendat; spectator vero binos illos homines, rei ignarus,
duabus distinctis navibus altera tardiori vehi existimet. Aberrabit enim,
et qui motus inest homini super eadem navi, hunc perperam navi ipsi
transcribet in contrarium. Et qui haec nomina primum in astronomiam
introduxerunt, similiter aberrarunt, existimantes eundem motum primum in
Luna, verbi causa, remissiorem esse quam in Sole; ignari quod Luna pro
prio motu ipsa primo motui communi (ut jam usitatas hypotheses profitear)
contranitatur.
Atque haec fere sunt, quae visus eumque secuta incauta ratiocinatio
stellis praeter verum affingit quaeque optice sunt enucleanda.
Appendix de motu cometarum. Qui motus cometae anni 1577. circulis de
monstrarunt, difficillimam operam sumserunt; neque tamen omnino successit, quod non
rati sint diligentius sibi inquirendum esse. Multo majores difficultates experientur,
si idem in cometis ceteris demonstrandum sumant. Mihi in pluribus, quorum
descriptas observationes sum nactus, successit hac via levius: si, quod natura
rerum suadet, rectas ipsis lineas tribuerem, quas aequalibus temporibus utplurimum
aequaliter trajicerent, solum initio et fine paulo tardiores et quieti viciniores, ut
et ceterae trajectiones solent. Nam insinuans se motus Telluris circularitatem
illis facile conciliat. Ut ille anni 1577. si recta linea e plano tropici Capricorni
coortus, versus polum borealem, vel paulo inclinatiori, recta tamen linea, ascen
disset , tunc Terra, uti Solem quiescentem circumiens, speciem ipsi motus circularis
22 *