342
Astronomiae Pars Optica.
tabellae, divisum a summo ad partes medias in gradus 90 singulos toti-
demque utrinque ab imo. Aut si placet utere alia numerorum serie. Deinde
tabella capiat in medio stylum brevissimum in centro seu sectione. Circa
hunc volubilis aptetur rotula, in qua postmodum circellos ex puncto affixionis
sumus descripturi. Ex altera parte rotulae promineat index, cujus extrema
linea ex centro rotulae exeat, longitudine tanta, ut in circulum tabellae
pertingat et rotulae conversione index in hoc circulo circumferatur. Quibus
sic constructis dimetire omnia subtilissime, ut in meo instrumento feci. Ubi
ad usum ventum erit, canali intus nigro iter tabellis interjectum vela, sic
ut nuspiam luci pateat ingressus nisi per fenestellam superioris tabellae :
instrumentum vero sic colloces, ut ea pars regulae, quae supra columellam
est, cum canali et tabella foris sit extra scenam in aperto aere, reliquum
intra in tenebris possitque libere converti. Et sit fenestra, quae regulam foras
emittit in aerem, bene circumcirca communita contra lucem.
Problema II. Diametrum Solis dimetiri instrumento. Id
quidem per 8 . et 9. secundi capitis fieri in genere posset in quocunque radio,
per fenestram quamcunque etiam quadratam intromisso; ceterum sensus hic
mathematicam subtilitatem non sequuntur, sed (Cap. I, 29) extremitatem
speciei, ad quas paucae de Sole particulae radiant, non comprehendunt prae
claritate intermediarum speciei partium, ad quas radiant omnes Solis par
ticulae. Hoc Tychonicis usu venit, dum radio quidem usi sunt, sed foramine
quadrangulo et ampliori, quam ut plenaria intersectio fieri potuerit (Cap. II, 6 ).
Disponatur itaque instrumentum et regula feratur in corpus Solis, quod
fit duplici gyratione, altera regulae super columella, altera columellae et
transtri super azimuthali quadrangulo. Sol itaque superiorem tabellam di
recte feriens radios demittet per laminae fenestellam et canalem in scenam
inque tabellam inferiorem, rotundamque creabit speciem superficiei illustra
tae (Cap. II, 8 ). Ubi hanc speciem videris (radium appellabimus porro)
cape primum circino ejus diametrum quam potes aptissime. Sed quia titu
batio te impediet, dimidio ejus quod circino cepisti ex centro tabellae (quae
est loco parietis) scribe circellum, eoque aliquem angustiorem exiguo - et
rursum laxiorem, quotcunque tibi opus
esse putaveris. Inde explora rursum
quemnam ex descriptis circellis radius
aequet.
Sit ergo AB semidiameter fene
stellae, AK semidiameter radii, et sint
KC, BA aequales. Ergo AC (Cap. II, 6 )
est amplitudo speciei per unicum fene
stellae punctum descensurae. Cum vero
extremitates radii et corporis Solis iisdem
rectis tangantur (nam per Cap. I, 4.
lineae lucis rectae sunt), anguli igitur in
puncto fenestellae imaginati sunt ad
eundem verticem et aequales. Oculo
igitur collocato loco fenestellae eodem
angulo et AC infra et semidiameter Solis supra cernetur.
Subtracta itaque AB vel CK semidiametro ex AK semidiametro radii,
relinquetur AC, quae cum distantia tabellarum exhibet angulum visionis.
Fig. 107.