344
Astronomiae Pars Optica.
bitur: ergo genuina eccentricitas est 1800. Et Sol in apogaeo mense Ju
nio distat 101800, in perigaeo vero mense Decembri distat 98200 earun-
dem partium, qualium distantia mediocris est 100000. Ut autem 101800
ad 98200, sic conversim 31' ad 30' fere. Nam quod Th. 8 . opticorum
Euclidis attinet, id nihil ad tam angustos arcus. 91 )
Problema III. Diametrum Solis per rimam observare. IIoc
in Tyclionis observationibus reperi, cui additum erat encomium, quod rectan-
gulum sit magister universae matheseos. Sit AB planum horizonti aeque
distans, AE paries perpendicularis ad AB, in quo rima GE, luminare DF.
Ab summa igitur ejus parte F descendit radius per G imum rimae mar
ginem et porrigitur in C punctum, perpendiculo A pro
ximum. Contra ab imo luminaris margine D per sum
mum rimae E radius DE porrigitur in B punctum
remotissimum. Ut ergo CA ad totum sinum, sic AG
ad tangentem anguli GCA, qui metitur altitudinem
summi marginis F supra horizontem. Rursum ut BA
ad totum sinum, sic AE ad tangentem anguli EBA,
qui metitur altitudinem D imi marginis supra horizontem.
Subtractione igitur minoris arcus a majori relinquitur
angulus, quem corpus luminaris hic in Terris occupat.
Bona et haec ratio, si caveri hoc potest, ut in aedi
ficio aliquo EA praecise perpendicularis in AB sit et
satis alta. Tycho anno 1578. 15. Martii observavit diametrum sic, pro-
diitque 30' 40", 30' 6 ", 30' 44", 30' 50", et 14. Junii 30' 4" bis, 29'
30" semel.
Extat inter astronomica Tyclionis epistola Maestlini praeceptoris mei
ad consulem ni fallor Augustanum, in qua diametrum Solis proxime eandem
facit, nisi quod hypothesi simplicis eccentricitatis inhaerens ampliat eam,
et in apogaeo quidem ait, se deprehendisse eam 29' 36". In longitudine
media 30' 11", in perigaeo 31' 45".
Nec multum Gemma abludit radio suo, si quid certi tam crasso instru
mento inquiri potest.
Veteres vero plane quidem mecum faciunt. Testatur de Aristarcho
Archimedes, dixisse eum diametrum Solis */ 72 0 partem quatuor rectorum,
hoc est 30 minutorum. Hipparchus vero (quem sequi Ptolemaeum in cal
culo Albategnius queritur) negabat, Solem ab apogaeo in perigaeum ad
sensum variare magnitudinem. Sane quia non plus uno minuto: eamque
et ipse 30' supposuisse colligitur (supra cap. VIII.), quantum ex Ptolemaeo
ejusque expositore Theone patet. Idem de Sosigene Proclus videtur testari.
Primus Ptolemaeus a veterum modis observandi simul et ab ipsa
verissima quantitate diametri luminarium descivit, absurda metiendi ratione
eaque et incredibili usus, quem hactenus auctores, ipse adeo Copernicus
secuti fuere : quapropter eam mensuram supra cap. VII. citra quidem peri
culum usurpavi. Sed res certa est et cuilibet obvia exploratu, diametrum
Solis in apogaeo 30' in perigaeo 31' esse.
Problema IV. Diametrum Lunae per instrumentum obser
vare. Difficile opus. Non enim tanta est Lunae claritas, quanta oculis
nostris ad certitudinem visionis sufficit. Et si per instrumentum intro in
cameram et tenebras luceat, difficillime distinguitur inter radium et vicinos
papyri margines tenebrosos. Sic tamen hanc rem attentabis. Circellos
Fig. 109.