Caput XI.
363
omnes radii circumcirca per horas 24 in pavimentum incidunt, sectio est
ellipsis (I, 13). Nisi sub polo ipso, ubi haec sectio est circulus (I, 4).
Ubi vero Sol occidit, planum horizontis non onmes totius circuli radios
excipit (non enim illos, qui sunt infra horizontem) et est parallelon alicui
plano, quod per verticem coni ductum basin ejus secat, circulum nempe
diei naturalis. Ergo (I, 12) sectio haec est hyperbole, et ad vitandam
confusionem ingemino tibi, quod continuatio ellipsium in pavimento per
totum diem creet figuram hyperboles.
Tdem verum est de extremitatibus seu nodis gnomonum : qui sunt loco
fenestrae. Et ut in nostra camera duo coni luminares verticibus coibant,
ita in sciotericis conus luminaris cono umbratili ad commune gnomonis sig
num jungitur. Quod nescio an sit animadversum a scriptoribus sciotericorum.
Cumque in nostro climate omnes hujusmodi lineae sint hyperbolae
(excepto cum Sol aequinoctium conficit, tunc enim iter ellipsium est linea
recta, omnium hyperbolarum obtusissima), notanda est etiam habitudo
ellipsium radiosarum ad hyperbolam suam. Notum est ex antecedentibus,
si ex centro fenestrae demittatur perpendicularis, quod axes (seu vulgariter
longiores diametri) omnium ellipseon porrigant sese ad id punctum pavi
menti, in quod perpendicularis ex fenestella incidit. Perpendicularis enim
et radius et axis ellipseos in eodem sunt plano verticalis circuli. Ad idem
vero punctum tendit etiam axis hyperboles, quam creant ellipses ejus diei.
Ergo data hyperbolae specie et axe, datur in eo punctum, a quo omnes
ellipsium axes extenduntur, secantes hyperbolam.
Problema XXIII. Tempus phasium ex continuatione ellip
sium elicere. Charta immota in pavimentum strata excipe sive annota
hyperbolicum iter alterutrius vel utriusque verticis ellipseos, simul et ductum
axis aliquot ellipseon. Nam hora meridiana axis ellipseos in iter hyper
bolicum rectus incidit, mane et vesperi obliquissime. Ducta itaque contin
gente hyperbolen, metire angulum axis elliptici cum ea factum. Deinde
seu circino seu calculo constitue conum ejus diei sectionemque ejus hyper-
bolicam, et punctum vertici coni perpendiculariter subjectum, quod erit in
axe hyperboles : punctum item hyperboles, apud quod angulus observatus
constituitur: denique punctum in basi coni, in quod a vertice ducta recta
in punctum hyperboles inventum incidit. Arcus enim inter hoc punctum et
altissimum, seu id per quod verticalis per centrum basis ducta transit,
metitur temporis intervallum inter meridiem et phasin.
Durationem etiam temporis et minuta vel sine horologio metieris in
hunc modum : si marginem dextrum lateralem ellipseos jam signatae stylo
comprehendas, tantisperque teneas, dum luminosa ellipsis stylum transeat
et sinistro margine stylum tangat, eo momento memineris axem ellipseos
notare, et stylo transitionem ad dextrum latus facere, et sic semper. Ex
numero continuatarum ellipsium habebis tempus. Nam corpus Solis in
apogaeo praecise gradus dimidium occupat, qui metitur minuta fere duo.
Figura vero ellipseos in plano paulo est amplior (propter foraminis ampli
tudinem) ea figura, quae per foramen puncti magnitudine crearetur.
Exempli causa anno 1598. 25. Febr. vel 7. Martii, cum idoneis
instrumentis destituerer et coelum nubilum me de observando pene despe
rare jussisset, sub tecto tamen fui et rimam incertae formae et quantitatis
aperueram, occasionibus qualibuscunque intentus. Cum jam notabile quid
deficeret, umbra stabat praecise ad dextram : erat unus aut alter digitus: