Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 2)

364 
Astronomiae Pars Optica. 
radius in papyro grossi argentei magnitudine, ut accurate discernere nequi 
verim; Sol enim in nictu oculi rursum condebatur. In urbico horologio 
sonuit quadrantem unum supra decimam. Post horam aliud furtum aspectus. 
Cornu pronum, in radio paulum ad occasum vergens et valde attenuatum, 
in coelo igitur supinum, et eclipsis septentrionalis; finis clarus. Hora urbis 
12 paulo minus 6 digiti erant in umbra radii. Umbra ad sinistram infra, 
si radium inspiceres ad septentriones converso vultu. Quadrante post duo 
decimam in urbe digiti quasi 4: inclinatio quasi 23°. Cum digiti essent 
3 3 /t circiter, inclinatio videbatur 20°. Cum digiti 3 2 / 5 , jam altero etiam 
horologio quadrantem unum sonante, inclinatio quasi 21°. Paulo post digiti 
3 l /i, inclinatio 22° circiter. Hora urbis dimidia prima digiti 1 2 / 3 , incli 
natio 25° circiter. Paulo post digiti 1 2 / 5 quasi; inclinatio ut videbatur 
verissima 21 °. Causa discrepantiae haec fuit, quod Maestlini praeceptorum 
non bene memor neglexi, circulos in papyro descriptos, divisis in uncias 
diametris, ad observationem afferre: ergo dum utramque circumferentiam 
per puncta signo, Sol interim abibat, nec discernebam, an perpendiculo 
radius in papyrum incideret. Itaque et Lunae diameter ut plurimum quidem 
minor, nonnunquam tamen major vel aequalis Solari videbatur. Quin etiam 
hoc deerat, quod verticalis indicium non aliud erat quam papyri longitudo. 
Jamque agnoscebam impedimenta ista: ergo ad subitanea consilia conversus 
finem eclipseos per ellipses notare coepi, non dubius quin calculo, quod jam 
doceo, et inclinatio et tempus hinc haberi possent. Ab hoc igitur momento 
novem ellipses usque ad finem eclipseos excepi, sex harum minime sane se 
mutuo tangentes. Itaque minuta plus quam duodecim superfuere ad finem. 
Sane cum desiisset, paulo post sonuit tertium quadrantem post duodecimam. 
Erat mihi quadrans ligneus non major spithama. Hoc igitur cepi distantiam 
Solis a vertice, postquam tertium quadrantem sonuisset, 54" minus. 
Fuit illo meridie locus Solis ex Tychone 16° 49' X, declinatio 5° 14' 
meridiana. Altitudo aequatoris Gratii Styriae ex consentientibus obser 
vationibus 42° 58', ergo altitudo meridiana Solis 37° 44'. Distantia a 
vertice 52° 16', et per parallaxin 52° 18'. A (Fig. 119) sit fenestra, pla 
nities BC, perpendiculum AB. Conus illius diei DAC, angulo DAC 169° 32'. 
Coni axis AE in polum mundi vergens. Sectio FCG hyperbolica, C vertex, 
BC axis, quandoquidem Sol est in meridiano, sic ut ABC sit planum 
trianguli DAC, per axem coni AE. Continuetur latus DA donec cum BC 
concurrat in H. Igitur HC est figurae latus transversum (Apoll. I, 12). 
In numeris: qualium AB est 100000, BC erit tangens distantiae Solis a 
vertice 129385, et quia declinatio est 5° 14', erit HAC 10° 28', ergo 
BAH 41° 50', cujus tangens 89515. Relinquitur ergo IIC 39870. Pro 
figurae latere recto ducenda est AI ipsi BC parallelos, et CM perpen 
dicularis ipsi BC ex C, faciendumque, ut sit sicut quadratum AI ad rectan- 
gulum DIC sic IIC ad CM. In numeris: qualium AB est 100000, AC 
est secans anguli 52° 18', scilicet 163525. Quia vero L est centrum, 
basis DC, et conus rectus, ergo ALC rectus est et ACL est 5° 14', AIL 
vero est altitudo aequatoris 42° 58'. Qualium ergo AL est 100000, talium 
AC est secans complementi declinationis, scilicet 84° 46', 1090348 et CL 
tangens ejusdem 1091778. AI vero secans altitudinis poli 146719 et IL 
tangens ejusdem 107362, quare DI 1199140 et 1C 984416. Propterea 
quadratum AI ad rectangulum DIC fere est ut 215 ad 11804. Debet 
autem sic etiam esse HC ad CM. Ergo in dimensione qualium HC fuit
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.