Prooemium.
451
circumvolutis, quos, nemini in hanc usque diem cognitos, novissime auctor
deprehendit primus, atque Medicea Sidera nuncupandos decrevit. Vene-
tiis 1610. (Idem opus prodiit eodem anno Frankofurti „in Paltheniano.“)
Dedicavit librum suum Galilaeus Cosmo Medices, Magno Hetruriae
Duci IV. „Patavii 4. Idus Martii 1610,“ eumque primo quoque tempore
Pragam transmisit Juliano Medices, magni Hetruriae ducis „oratori“
apud Imperatorem Rudolphum, additis literis, in quibus judicium Kepleri de
illo sibi expetiit.
Keplerus nuncium de Galilaei inventionibus primum accepit a Matthia
Wackherio, consiliario Caesaris; nondum lecto illius libro existimavit, qua-
tuor novos a Galilaeo detectos „planetas“ comites esse singulorum plane
tarum trium superiorum et Veneris, instar Lunae Terram comitantis. Re
ipsa vero cognita (Imperator Rudolphus ipfei exemplum libri tradiderat)
perlectisque literis, quas Galilaeus ad Legatum magni Hetruriae Ducis
dederat, suadentibus et imperantibus Rudolpho et Wackherio, Keplerus
judicium suum de Galilaei „nuncio“ conscripsit, redigens illud in formam
epistolae, quam scriptam Galilaeo transmisit, descriptam vero Imperatori
aliisque petentibus exhibuit. Quam quum alii plures legendam sibi expete
rent, statuit illam imprimendam curare, inscripsitque illam: Dissertatio
cum Nuncio Sidereo, nuper ad mortales misso a Galilaeo.
Plane stat Keplerus in hac epistola cum Galilaeo, quamquam nondum
instructus instrumento, quo ipse propriis usus sensibus rem probare potuisset,
rationibus innixus, quas suppeditabant Galilaei modus scribendi, illius con
ditio in academia Pataviensi, necessitudo, quae illi intercedebat cum Medi-
caeis, quibus librum suum dedicavit. Confirmat Keplerum in sententia sua
descriptio tubi optici, quam praemisit Galilaeus, opticae principiis consen
tanea, ita ut ipse polliceatur, optica duce se tale confecturum instrumentum
„si talis sibi sors affulgeat, ut mechanica remotis obstaculis tentare possit.“
Opticam suam et Portae testimonium pro Galilaeo adducit, certum tenens,
instrumentum confici posse, quo res tanto majora appareant, quantum Gali
laeus indicet. Hinc transit Keplerus ad ea, quae Galilaeus de Lunae super
ficie per tubum conspecta narrat. Maculas, quas in illa observavit, sinuosis
in Terra vallibus, quae in hac paucae appareant, comparat, et cum nullae
illic sint valles longae, quales in Terra complures, imo pleraeque, Keplerus
Lunam suspicatur „veluti pumicem quendam esse, poris undique distinctam,“
se ipsum vero statim corrigit, respiciens ad ea, quae Galilaeus de „apici
bus“ refert, qui in Lunari corpore consurgant instar altissimorum montium
Telluris. Errorem suum, quem in Optica commiserat, ingenue fatetur
Keplerus, maculas putans esse terram, lucidas partes esse maria. Aerem
circa corpus Lunae fusum recte probatum esse a Galilaeo dicit, laudatque
modum demonstratae altitudinis montium Lunarium, semper ad ea respiciens,
quae in Optica sua partim certa, partim dubia protulerat.
Observationes stellarum fixarum, quas Galilaeus prodit, Keplerum
in hanc deducunt sententiam, „corpus nostri Solis inaestimabili mensura
esse lucidius, quam universas fixas“ et mundum nostrum longe praestantius
esse omnibus illis fixis, hinc ergo deducendum argumentum contra Jordani
Bruni „innumerabilitatem mundorum.“
Ad Jovis denique quatuor satellites transgressus Keplerus maxi
mam ex his prodituram sperat astronomiae utilitatem, argumenta ex illis
deduci posse putat pro Copernici de mundo ratione et pro harmonica mundi
29 *