Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 2)

de Jovis Satellitibus &c. 
455 
Haec effigies cum gena dextra latissima macula connectitur flexuoso ductu 
maculae, qui quam proxime Graecorum § repraesentat in typis Henr. Ste- 
phani. In gena ipsa 6 distinctas numero lucidas insulas in recta transversa 
versus os. 
Dum haec scribo, in manus meas venit importuna charta hominis 
Bohemi, Mutinae excusa. Miram adolescentis temeritatem, qui, mussitan 
tibus omnibus doctis indigenis, solus obloquitur, ipse peregrinus, re nondum 
comperta. Credo, ut histrionibus persona sic ei novitas et nominis obscuri 
tas audaciam addidit. An habes tu fortassis aemulos Italos, qui conduxe 
runt operam peregrini, ut meam Germani invidiosam dissertationem petulantia 
Bohemi ulciscerentur? Indignae paginae in quibus tempus teras; sed tamen 
quia mea epistola abutitur, statui rationem tibi quodammodo reddere facti 
alieni. Noscere me coepit Pragae, anni sunt aliquot. Superiori Januario 
cum opera mea indigeret, literis Bononia missis fores amicitiae meae pulsare 
coepit. Vix tandem agnovi quis esset. Coepi de novo favere homini, quod 
studiosus esset literarum et mei. Ut primum intellexi ex ejus literis, esse 
tibi obtrectatores, ipsum vero sequi studia vulgi, gnarus, quam ea novis 
obstent inventis, properavi ad te scribere, si forte praeriperem occasiones. 
Ad ipsum exemplar epistolae impressae misi, ut ex eo disceret vel sapere 
vel uerte hie%eiv. Quid vero is eo fecerit, vides. Amicitiam hanc, inquam, 
vixdum obscurissime spirare visam, morte famosissima jugulavit. Arcanum 
hoc effert, scilicet, revocatum te a me ad principia tuarum observationum; 
scilicet non ipse hoc in praefatione dixeram? Hoc conjectore aut proditore 
opus fuit? At non ideo recensui, quod simile antea fuerit observatum, ut 
ipse obtrectaret, sed ut ceteri crederent plurium testimonio, et ut epistola 
mea fuco careret, ingenuitate sua lucrefaciens aemulos et pertinaces. Saepe 
irati satiantur exigua exosi mulcta: at non ille. Quin exprobrat, jactat, 
insultat, auget. Si quid te habere dixi meorum simile circa maculas Lunae, 
at et plura habere te dixi, nec mutuatum dixi hoc in ilia publica epistola, 
temeritatis profecto esset id affirmare: saepe diversis ad eundem scopum 
convenitur viis. Si me credit aliqua obiter innuere voluisse, ne quaeso me 
oscitasse putet, qui neglexerim id aperte dicere. Me mihi relinquat. Ego 
non existimo, cuiquam licere, in quoquam aliena recognoscere, nisi qui 
etiam peculiaria, nova, rara, pulchra, quae invenit, agnoscere, capere et 
discernere aptus est. Sed nihil magis me pungit, quam quod laudibus me 
effert, sputum hominis. Contumeliam mihi infert quicunque laudem crimini 
quaerit ex mea qualicunque fama. Dubitationem mihi impingit ex eo, quod 
salvum volui cujusque judicium. 0 vanum argumentum! Quod ego per 
pendo , tu non perpendis. Possum et ego credere et tibi non credenti 
ignoscere. Sed dogmata propria subjicio examini? Quid vero haec ad 
fidem habitam alieno affirmato ? Exaggeravi scelus, si pro veris ficta tradi 
disses. Hoc ille vult impugnari fidem Nuncii ? At haec quidem vis est. 
Ego fidem Nuncii astruo. Certamen hoc virtutis est cum vitio. Ego ut 
bonus vir de Galilaei affirmatis judico, non cadere in illum tantam nequi 
tiam : ille nullo adhuc gustu honestatis, eoque eam susque deque habens, 
cadere affirmat, ex suo forte ingenio ceteros aestimans. Esto ut deceptus 
sim (quod absit), ego mea credulitate bonus, facto miser habebor, ipso 
eventu felix, calliditate pessimus. Quia haec via juris est, ut quilibet 
praesumatur bonus, dum contrarium non probetur, quanto magis si circum 
stantiae fidem fecerint? Et vero non problema philosophicum, sed quaestio
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.