Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 2)

458 
Literae Kepleri aliorumque mutuae 
0 
quam magicis praecantationibus novos planetas e coelo divellere et avocare contenderet. 
Verum instat nox, tecum esse amplius mihi non licet. Vale vir eruditissime et me ut soles ama. 
Paduae 19. Aug. 1610. 
Excellentiae Tuae 
studiosissimus 
G alii eu s Ga 1 i 1 eus 
M. D. Hetruriae Physicus et Mathematicus. 
Horkius interim redux ex Italia ad Keplerum venit eique causas explicavit, quae 
ipsum moverint, ut contra Galilaeum in aciem prodiret, inter quas praeter ingenii levitatem 
adolescentisque famae cupiditatem, non minima fuisse videtur praeceptorum ipsius in acade- 
mia Bononiensi subobscurae exhortationes, iliisque accensendum non dubitamus Maginum, 
comparatis illius ad Keplerum datis literis, quas praemisimus, cum his quae sequuntur 
Kepleri ad Galilaeum. 
Keplerus, perlectis literis, quas Galilaeus ad Julianum Medices (Oratorem M. D. 
Hetruriae) dederat (comp. Hanschium pag. 97), haec illi perscripsit: 
Ex literis tuis, Celeberrime Vir, quas ad 111. Oratorem Florentinum 
Cal. Octobris Florentia misisti, salutem qua me impertiri voluisti percepi, 
proque ea gratias ago teque mutua mea impertior. Ad cetera quae desi 
derasti (Opticam et tractatum de Stella nova Kepleri, nec non nomen auctoris libri, cujus 
titulum in catalogo librorum Frankofurtensi ante biennium deprehenderit, „de motu Terrae“), 
dominus Segethus quid nobis commune visum meo loco respondebit, nam 
in Italica tyro sum. 
.... Jove interim cum suo famulitio perpetuam semitam pergente 
(praemisit his Keplerus quaedam de „Narratione“ sua, quae infra sequentur), certiorem 
te reddo, venisse ad me hesterno die M. Horcky reducem ex Italia, quam 
vis passim in itinere moras nexuerit. Miram et spectabilem occursationem: 
cum ille exultante vultu et veluti triumphato Galilaeo me ut consentientem 
alloqueretur, ego vero responderem ex formula epistolii, quo ipsi amicitiam 
renunciaveram. Id tanto utrumque magis perturbavit, quod nec ille de 
mea renunciatione sciebat (quippe literae meae Bononiam delatae sunt post 
ejus discessum) neque ego aliter, quam lectum illi epistolium in animum 
induxeram. Post multam altercationem demum patuit error utriusque per 
suasionum, atque ille mihi suarum rationum momenta, sui certissimus, 
sincerissimo affectu recensuit, ego illi argumenta sua solvi seu potius 
oppressi, nihil nisi meis observationibus propriis ingestis. Non erat opinor 
constantiae, non ex auctoritate publici scripti, ad primam meam instantiam 
sententiam mutare. Mansit hac vice in sententia; ceterum doluit pessime, 
quum illi recenserem, quid ad te scripsissem. Tunc enim, quasi hoc unico 
labore proposito, summa persuasionis vi me oppugnare coepit, ut de con 
cepta opinione me dejiceret, nihil ipsum avuocpixpnxwg contra me egisse: 
omnino persuasum fuisse, hanc, quam ipse in scriptum suum transtulisset, 
esse genuinam meam sententiam. Faciebant fidem his attestationibus etiam 
argumenta, quibus etiamnum contra Joviales satellites adeoque et contra 
meas ipsius observationes meamque „Narrationem“ (quam coram exhibui) 
pugnat acerrime. De iis vero, quae contra te durius scripsisset, sic respon 
debat: obsecundatum se hic publicae famae, doctissimis in aca- 
demia Bononiensi professoribus non paucis, aliisque per Italiam, 
de quorum consensu fidem mihi fecit documentis manifestissimis ; quamvis 
iis non erat opus. „Anne igitur hoc non esset viri boni, justissimo dolori 
academiarum accommodare calamum, oppugnare figmenta portentosa, in 
fraudem veritatis, in contumeliam naturae comparata?“ Denique eo rediit 
summa orationis, ut appareret, plures per Italiam viros doctos in procinctu 
stetisse publicae contradictionis, quos non mutatio sententiae, sed tui domi
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.