i IMS '!
H| Wfli i ''
< «t Iffljff
*1# Jl»«;
I®
''aS:>
i i ■ «5* i-
ll
'i : ' ii' 5
[ v ijiii' ii 5 ' 1 ,:' "
J
I
I
I
I « WB'
!«J> '
perspicilli primus fuerit auctor: quod ipse non primus in Luna animadverterit impolitam
superficiem : quod non primus mundo ostendat, plures in coelo stellas, quam quas hactenus
in veterum scriptis annotatas habemus : et quae cetera sunt. In qua dissertatione pro hones
tissima etiam mei facta mentione tibi rursus gratias ago, non quas debeo sed quas possum
maximas. Unum restabat quo adhuc exultare potuit: videlicet observatio ipsa 4 planetarum
novorum circa Jovem. Hanc clavam ipsi exterorum nemo ex manibus extorquere potest, quia
hic nulla valent argumenta theologica, philosophica, astronomica, optica. Ea omnia poterat
eludere. Nam S. Scriptura numerum planetarum nobis non prodidit, quin potius Dei sapien
tiam et potentiam immensam praedicat, cujus mens nostra capax non sit. Philosophia nobis
perfecte cognita non est, sed quocunque in ea nos convertimus , videmus nobis ex infinitis
paucula esse nota: et quotidie plura inveniri, quae antea erant incognita. Mathemata
quam sint inexhausta quis mathematicorum ignorat ? Astronomorum nullus hactenus hos 4
planetas novit. At diceret Galilaeus: instrumentum hoc eos observandi non habuerunt.
Quid de opticis ? Quicquid alius opposuisset, etiamsi longe perfectius confecisset perspicillum,
nullum tamen suo praestasset. Horologium suum adeo accuratum esse praedicat, ut Sol
citius errare possit quam illud vitio laborare. Verum hic M. Horky nos hac sollicitudine
liberat, qui deceptionem visus animadverterat, non in alio simili, sed in ipsius Galilaei per-
spicillo, ipsumque auctorem suo proprio gladio sic jugulavit, ut cum antea exemplaria Siderei
Nuncii multa passim in Italia extarent, nunc nullum amplius (sicut refert) prostet venale.
Idcirco ipsius Martini scriptum („Peregrinationem“ inscribit) mihi vehementer placet; loquor
autem de iis, quae in eo proprie ad rem faciunt, cetera enim, quae in eo non pauca sunt,
plane omissa optarem. Non enim dubito, quin ad illa cetera Galilaeo respondendi materia
non sit defutura, adeo ut propter copiam eorum principalem quaestionis statum sit magno
silentio praeteriturus. Sed dies dabit quid responsurus sit. Verum spero te quoque contra
eum mutum non futurum. —
Mittentes Horkium pauca quae de ipsius vita innotuerunt addimus. Relicta Praga in
patriam urbem Lochowiz transiit ibique medicinae operam dabat. Per annos 1616—19.
Constantinopoli versabatur, legato Imperatoris adjunctus. Circa annum 1619, immixtus forte
turbis ob fidem coortis, e Bohemia expulsus, passim per Germaniam vagabatur, annis denique
1632. et 33. Hamburgi sedem fixisse videtur medicinam exercens et prognostica edens.
Galilaeus inventiones suas, uti diximus, quas post editum „Nuncium“ per annum
1610. persequebatur, Pragam nunciare pergit easque primo, ipse dubius confirmationemque
exspectans repetendis observationibus, nec non aemulos et obtrectatores praevertens, griphi
forma transmisit. Keplerus in „Narratione“ refert, frustra se operam consumsisse in solvendis
illis griphis, rem ipsam vero propius adit in praefatione sua ad „Dioptricam“. Quae quum
propius spectent ad praemissa, parum vero ad ea quae exhibet Dioptrica, illam praefationis partem
huc referendam censuimus. Literae quas exhibet haec praefatio, a Galilaeo ad Oratorem
Julianum Medices sicut priores Italica perscriptae sunt lingua, easque Keplerus Latino et
Italico sermone prodidit; nos vero Latinas tantum imprimendas curavimus.
Keplerus haec praemittit: Annus jam vertitur, ex quo Galilaeus Pragam
perscripsit, se novi quid in coelo praeter priora deprehendisse. Et ne
existeret, qui obtrectationis studio priorem se spectatorem venditaret, spa
tium dedit propalandi, quae quisque nova vidisset; ipse interim suum inven
tum literis transpositis in hunc modum descripsit:
Smaismrmilmepoetalewnibunenugttauiras.
Ex hisce literis ego versum confeci semibarbarum, quem Narratiunculae
meae inserui, mense Septembri superioris anni:
Salve umbistineum geminatum Martia proles.
Sed longissime a sententia literarum aberravi; nihil illa de Marte
continebat. Et ne te lector detineam, ne detectionem griphi ipsius Galilaei
auctoris verbis: „sed ut ad alterum caput jam veniam, quod D. Keplerus
in illa sua Narratione nupera typis exhibuit literas, quas ego transpositas
ad Illustr. D. T. misi; cum et significatum mihi sit, cupere Majestatem
Suam doceri sensum illarum; en illum ad 111. D. T. transmitto, ut com
municet eum cum M. S. cum D. Keplero et quocum voluerit.