Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 2)

644 
De Stella Nova Serpentari! 
suum, in quem respiciunt, indidisse mundo adeoque et sibi ipsis. Imo vero 
ipsae hae essentiae spirituales corpori movendo aptatae suscepisse videntur 
figuras geometricas, admirabili quodam modo et citra materiae, qua videntur 
carere, distensionem in spatia. Dixeris illas esse puncta quidem mathe 
matica, sed quae plagarum distinctionem in sese admittant; puncta nempe 
aliqualia, puncta talia, qualia fiunt ex sectione certorum lucis radiorum in 
unum concurrentium. 
Propterea figuras oblatas extrinsecus intro recipiunt a rebus quidem 
cognatis, ut a luce et coelestibus lucentibus, et quoties radii binorum sic 
coeunt, ut rudimentum repraesentetur figurae aptabilis, seu ad planitiem 
continuandam seu ad solidam figuram in sese concludendam, toties et ipsae 
suam illam creationis imaginem, li. e. corporum suorum motionem impetu 
capto instaurant alacres, atque id, quod perpetuo quidem agunt, illis mo 
mentis agunt sedulo et cum insigni excessu, fervore quodam concitatae. 
Neque tamen sic amant promiscue omnes figuras ooonatonoirjny.aq', 
sed in illis delectum habent hunc, ut minore numero a majore et a diffe 
rentia, vel hac ab illo continue subtractis, omnes usque ad unitatem sint 
figurarum ocofxatonoirjriKm notae. Ut ratio 5 ad 8 est harmonica, quia 
5 de 8 ablata relinquunt 3, quae a 5 ablata relinquunt 2, quae a 3 ablata 
relinquunt 1. Et 1, 2, 3, 5, 8 omnes numeri sunt figurarum aptabilium 
denominationes aut notae partis rationalis de circulo, geometrice designandae. 
Nam 1 significat totum, 2 dimidium circulum. Ex qua circumscriptione 
octo oriuntur rationes, quibus nulla deesse, nulla addi potest, quarum quae 
libet in circulum translata modum uni praescribit radiationum aspectui. 
Quas rationes a natura rerum approbatas esse, qui non potest credere: is 
cum iis sic formatis in musicam se conferat, non probaturus radiationes ex 
vocibus, sed rationes vere harmonicas, quas in radiationum exemplo obscuro 
minus perspicere potest, probaturus in musices clariori. Nihil equidem voci 
commune cum lumine, at consonantiae vocum cum aspectibus luminum coe 
lestium communis est numeratio et origo geometrica et cosmopoetica. 
Inveniet autem in musica chordarum proportiones ad unguem easdem, 
quoties bene consonant soni. At tunc, ne mihi annumeret voces unius 
octavae ad signa zodiaci, quid enim interest, 7 an 10 intervalla quis in uno 
systemate dia naamv numeret? Sed hoc agat, spatium, super quod est 
chorda tensa, ad typum zodiaci per 7 aspectus divisi et in longum extensi, 
signis dividat, ne pilum a geometrica hac sectione declinans; deinde maga- 
dium sive ephippium singulis divisionum notis applicet, et primum liberam 
chordam pulset, deinde utramque chordae partem incumbentis ephippio super 
illam notam divisionis: tunc apparebit, totidem constitui copulas seu trigas 
vocum consonantium, quot exhibet mea definitio rationes harmonicas, quot 
etiam in coelo numero aspectus, addita conjunctione. Cum voce enim 
suscepta primum ipsa, dein septem bigae aliae, ut: II. tertia mollis cum 
quinta supra octavam duplicem; III. tertia dura cum tertia dura supra 
octavam duplicem; IY. quarta cum octava duplici; V. quinta cum quinta 
supra octavam; YI. sexta mollis cum quarta supra octavam; YII. sexta 
dura cum tertia dura supra octavam; VIII. octava cum alia octava, con 
cordant; quae ultima cum chordam bisecet, jam in reliqua medietate chordae 
secanda eaedem ordine contrario consonantiae invenientur, ut in altera zodiaci 
medietate iidem aspectus. Nec plures nec aliae inveniri possunt auditu 
judice in chorda trigae vocum. Et quid multis alieno loco? Postulo, ut
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.