670
De Stella Nova Serpentari!
notae 18° /, G orientis, H occidentis; ut
sic utrinque Nova haereat in eadem linea
ex A centro Terrae in fixas educta, quae
sit AG in ortu mense Februario, AH in
occasu mense Octobri. Manifestum est, quod
Nova, tam propinqua existens Terrae, visa
fuisset ex B loco visus in linea BCE oriens,
et in BDF occidens: hic igitur ante H notam
18° / in F, illic post G 18° y* notam in E. Nequaquam vero apparere
potuisset sub eodem loco inter fixas in G vel H.
Atque hoc loco quid ego dicam, imo quid non dicam de miserabili
conditione nostri temporis. In tanta luce doctrinae de parallaxibus, tanto
consensu philosophorum cum mathematicis existere tamen unum aliquem,
non plebejum sed philosophum, medicis libellis clarum, excellentissimumque
virum: idque non in barbara aliqua regione, sed in Italia: non in obscuro
ejus angulo, sed Paduae, in tanta doctissimorum virorum frequentia, tanto
Europae concursu: non qui dubitet, sed qui aperte contradicat: non qui
fateatur ingenii imbecillitatem exercitationisve defectum et schematum mathe
maticorum insolentiam, sed qui ^nmem hanc eruditionem prae se ferat: et
tamen contra hanc doctrinam disertis et perspicuis verbis a se ipso expli
catam (nisi forte mathematicus aliquis auctore longe doctior hactenus ma
num ipsi direxit) argumentis pudendis insurgat, abusus auctoritate et cele
britate nominis, quam sibi arrogat, et confisus solitudine a viris rerum
mathematicarum peritis: ausus est affirmare, decipi astrónomos in doctrina
paralopseon. Ignoscite grammatici, haec plane vox est excellentissimi
viri, non mea; nimirum erat dicturus parallaxeon. Si difficilem hanc
doctrinam dixisset, si negasset, astrónomos citra erroris aleam ad unum
vel duo scrupula venire: fassurus eram ipse quoque. Nunc vero quid garrit
logodaedaliis? Quid garriat parum interest; quorsum vero pertineat ejus
garritus, videte. Negat esse possibile astronomis, ex doctrina parallaxeon
de hoc pronunciare, utrum stella sub Luna fuerit. Negat igitur, observa
tiones mathematicorum intra 52*// certas esse. Nimirum omnes mathe
maticos Germanos Crabbi nostri, omnes Italos sui similes putat. Quid ad
haec vos Italici mathematici: Clavi, Ubalde, Magine, Galilaee, Gethalde,
Rubee, ceteri plurimi? quid Sabaude Crestine? quid Galli ceteri, in quorum
patria excusus est alius Itali hujus libellus, idem agens Latino idiomate?
Cur ad hoc tantum dedecus tanta cum patientia connivetis? An verum
ego suspicor, nugas hasce indignas putatis quas publice refellatis? Sed
plane ridicula est ratio philosophi. Audivit fortassis a mathematicis, in
doctrina parallaxium venire centrum Lunae siderisque in considerationem.
Ipse intelligens illud centrum, quod est intus et in corpore, exsultat gaudio,
quod oblatum sibi putet effugium: negat quippe illud centrum videri posse.
Indignum hic ipsi respondere coram mathematicis; sed si quis alius est ab
hoc caeco magistro dementatus, ei dico, astrónomos loqui de centro visibili
rei visibilis, quantitate visibili praeditae: quod non opus est se ipso cerni,
sed extremis visis et mensuratis ipsum quoque aestimatur. Sic enim Solent
astronomi: primo altitudinem observant summi marginis de Luna, dein imi:
tunc differentiae semissem adjiciunt minori, ut habeant medii seu centri
altitudinem. Ut si summi altitudo sit 50° 44', imi 50° 12', differentia 32',
Fig. 3.