Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 2)

dimidium 16': hoc additum ad 50° 12', efficit 50° 28': atque hanc centri 
dicunt altitudinem visi per extrema, non per se. 
Sed quid immoror hisce, cum videam ignorare hominem, quid sit ob 
servatio astronomorum, nedum ut unquam ipse observaverit. Negat enim 
Solis centrum videri posse, nisi aquilinis oculis. Ac cum ipse hisce careat, 
sequitur Solem ab ipso nunquam observatum. Talem hominem non decuit 
in Paduano coetu docere ea, quae somniat de Stella Nova et ceteris astro- 
nomicis; sed discere a doctissimo coetu, quae hactenus ignoravit. 
Ejus quidem librum de rebus coelestibus contra mathematicos scriptum 
et Parisiis impressum quanto cum stomacho legerim, dici vix potest. Erat 
autem necessario legendus in gratiam patroni. 28 ) 0 egregias occupationes 
generis humani! quod hic aedificat, alter diruit, quia aedificare non didicit; 
scilicet ut aliquid operae locique supersit tertio ad reaedificandum. Quam 
ego lubens hic exclamo meum illud ex Persio: 0 curas hominum, o quan 
tum est in rebus inane . 29 ) Sed haec hactenus. Dictum enim demonstra- 
tumque est nec quicquam mussante imperitissimo philosopho, stellam non 
mutasse locum aliqua notabili particula de 52 i / 2 '• Jam pergamus altius. 
Cumque Soli tribuantur usitate 3' parallaxeos; quia 1200 semidia- 
metris Terrae a Terra censetur abesse, suntque hae 3' pars undevicesima 
de 57: divisa jam inventa parallaxi longitudinis 52 4 / 2 ' per 19, prodit paulo 
minus 3'. Sol itaque si 1200 semidiametris a Terra distat, observatus his 
2 sitibus quibus stella est observata, mutasse locum visus esset per 3', 
quantumvis quiescens se ipso in eodem gradu et minuto zodiaci. At stella 
nostra non mutavit locum per 3'; quia etsi nonnulla incertitudo ob causas 
indicatas est in observationibus, tamen et Octobri et Februario utrinque a 
quibusdam stellis deprehensa est in 17 0 40' /, utrinque a quibusdam in 
17° 42' vel 43' *\ Et ne existimes, factum hoc esse ideo, quia non iis 
dem utrinque stellis sumus usi, ecce Byrgius mensus est Octobri ab Aquila 
45° 43': Ego vero mensus sum Februario ab eadem Aquila post certam 
correctionem itidem 45° 43'. 
Memineris autem, in hac argumentatione praesupponi hypotheses usi 
tatas , quae Terram dicunt stare, fixarum sphaeram converti. Aut si quis 
est in sententia Copernici: eum hac quidem argumentatione usum necesse 
est, ponere sidus certa quadam distantia affixum Telluri: sic ut eam se 
quatur quomodo apud Braheum orbes sequuntur Solem, apud Copernicum 
vero Luna Tellurem. 
Idem vero probabo etiam aliter, sidus altius esse Lunae sedibus. Nam 
si Luna eodem temporis momento et in Bohemia et in Frisia observatur, 
diversis videtur locis sub zodiaco; ut prius de naso et pollice dictum. 
Verbi gratia, intersint 6 ° circuli magni: hi totidem fere minutis variabunt 
aspectabilem locum, si circa verticem fuerit Luna. Cum igitur non sit 6 ' 
differentia inter meas et Fabricii observationes: igitur humilis esse non 
potuit haec stella. 
Verum puerilia sunt ista diastemata, quae pro novo sidere expendimus 
hactenus, dum in usitata sententia de quiete Telluris manemus. At si 
Copernicanos immensitatis abyssos aperiamus, Deus bone, quantam in alti 
tudinem sidus hoc elevabitur? 
Nemo existimet, inanem esse hunc laborem, ex sententia Copernici 
aliquid demonstrare. Credat mihi, non tantum gliscit haec sententia, sed 
plane convalescit apud philosophos. Nec mirum, cum pro ea certatim
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.