Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 2)

Caput XVII. 
677 
Caput XVII. 
De aliis argumentis, quibus Novum hoc phaenomenon inter affixa sidera 
stetisse probatur. 
Audisti argumentum mathematicum, audi nunc et physica duo, unum 
a motu, reliquum a lumine deductum. Quanquam quod a motu deducitur, 
pugnat etiam mathematice. Toto tempore durationis stetit eodem loco sub 
fixis; schematismos cum stellis pedis, tibiae, genuque dextro Serpentarii cum 
que triangulo in spira Serpentis ne minimum quidem quod in sensus incurrat 
mutavit. Non ea cometarum natura, qui per mobilium regionem inveniuntur: 
nec enim ullus hactenus per multos dies immobilis est animadversus, qui 
tanta propinquitate esset, ut diurno tempore visum locum sub fixis commu 
taret. Quotcunque tam propinqui fuere, ut parallaxin admitterent diurnam 
vel annuam, omnes illi praeter hanc tralationem opticam, quam parallaxin 
dicimus, etiam motu quodam proprio discurrere sunt deprehensi. Quare 
consentaneum est, illas stellas novas, quae, ut Plinius lib. II. cap. 25. ait, 
moventur errantium modo, in regione quoque errantium esse: quae vero 
haerent immobiles, inter fixas stare; ut cujusque proprietatis communio etiam 
locum arguat communem. 
Haec immobilitas, quae nobis prius in hypothesi Copernicana praebuit 
argumentum nullius parallaxeos annuae, quam tralatio Telluris causaretur, 
eadem nunc etiam in forma hypothesium usitata Ptolemaei inque recentis- 
sima Brahei, quibus Tellus loco suo manet immobilis, via alia quam per 
parallaxin annuam plane convincit, non posse novo sideri locum infra Sa 
turnum assignari. Nam quod Ptolemaeum attinet, quatenus eum recepta 
antiquitus sententia sequitur, habet ille omnes orbes solidos inde a Luna 
infima usque ad Saturnum extimum. Igitur si stella esset intra complexum 
coeli Saturnii (quia per omnes tres hypothesium formas certissimum est, 
supra Lunam collocari), esset igitur in aliquo orbium solidorum. Ac cum 
non detur penetratio corporum, plane raperetur cum orbibus, quia eorum 
nullus est, qui stet iners et immobilis. 
Quantum ad Tychonem Brahe, primum is pugnabit dilemmate : nam 
aut sphaerae solidae se mutuo contingunt, ut volunt Aristotelici, et sic non 
potuit esse nova stella intra orbes planetarum, quin eas in partes trans 
ferretur, in quas orbis ille volvebatur, qui stellae praebuit hospitium, cum 
omnes orbes moveri ponantur; aut sphaerae solidae nullae sunt, contactus 
raptusve nullus, ut Tychoni placet, et tunc quaeret Tycho, si nova haec 
intra regionem mobilium fuit: qua igitur mentis agitatione corruptibile 
aliquod et temporaneum corpus fixas stellas pedis Serpentarii, in quarum 
regionem et complexum non admittitur ab opponente, adeo religiose diurno 
motu potuerit sequi, ut eas ne latum unguem desereret toties jam circa 
Terram revolutum. Nam planetae quidem a fixis diurno motu recedunt ob 
proprios motus: quod idem et omnes cometae fecerunt, qui inter planetas 
stetisse observati sunt: ut ita locus Novae non sit inter planetas. Deinde 
vult Tycho, planetas omnes sequi Solem hoc pacto, ut si mente removeas 
motum plauetae proprium, id est si contingeret planetam per sese a pecu 
liari suo cursu vacare : nihilominus tamen Sole circumeunte naturali quadam 
sympathias lege ceu simius aliquis consimilem plane viam viae Solari,
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.