Caput XVIII. 681
singulos seseque quasi assat ad hunc ignem. Credibile est igitur, et pla
netas et fixas omnes quosque in suis rotari spatiis; ne sit aliquid in mundo,
quod centri, nobilissimi corporis, radiis vitalibus et lumine splendidissimo
penitus privetur. Nam quod de Luna tibi forsan occurrit, eam eodem
semper vultu Terras respicere, dum circum eam circumagitur: illa vero hoc
ipso circumactu cum non Solem, sed solam Terram amplectatur, hac ipsa
constantis vultus ad Terram affixione efficit, ut Sole ex omni parte mensis
unius spatio fruatur; eminus in plenilunio, faciei parte a nobis, conspicua,
comminus in novilunio, parte a nobis aversa.
Duae mihi occurrunt objectiones, prima, quod nihil ad fixas attinere
videtur conspectus Solis; quia dictum, totam Saturni sphaeram apud fixas
vix occupare trium minutorum angulum. Sol igitur, qui tantulam portionem
obtinet de coeli Saturnii diametro, penes fixas omnino evanescet: minor
enim quam septingentesima pars unius minuti apparebit? Altera, quod scin
tillationes oppido celeres sunt: mirum igitur, si tam vasta corpora, quorum
aliqua superant Saturni coelum, convertuntur.
Primum, si multas habent partes ejusmodi, quales diximus scintillatio
nibus et coloribus servire; quod quidem eum par est concedere (eo ipso
quod corpora sunt ingentia), qui de cetero causam hanc recipit; jam non
est necesse, ut quoties una emicat scintillatio, toties una integra sit abso
luta rotatio; sed ut rota multos clavos, sic haec corpora multos angulos,
multa fulgura unica rotatione exserere credentur. Et quid si omnino celeres
sint isti rotatus, in compensationem negatae ipsis tralationis in solidum,
aut ob hoc ipsum, quod lumen Solis apud ipsas tam debile? Non enim
evanescit Sol ipsi rerum naturae redactus ad septingentesimam minuti,
quia forte et omnino quidem nostris oculis illic constitutis evanesceret. Nec
enim aequum est, nostra visus hebetudine vim aestimare et acumen naturae;
quemadmodum neque nostrorum corpusculorum contemta exilitas praejudicium
creat in agnoscenda coelorum amplitudine. Si tam est potens Deus in mole,
ut supra expendimus : quin igitur et tam acutus atque subtilis est in dispen
sando Solis lumine. Quaeso te lector, ut mihi condones, si minutus sum,
argumentando de re, ad quam supra vidisti nos homines nostrumque globum
globique coelum adeoque et illius coeli decuplum esse plane minutissimum.
Maneat autem suo loco haec scintillationis causa, rotatio. Videamus jam
reliquas Scaligeri.
Verissime dicit secundo loco, debilitatem luminis obstare scintillationi,
quam interpretor hebetudinem. Claritas ergo et puritas luminis a materia
defaecati plurimum scintillationem adjuvabit. Utique. Nam quia lumen est
origo scintillarum, quo purius ergo lumen, hoc expeditior est scintillatio.
Propterea planetarum valentia quidem sunt lumina et evidentia, utique ob
propinquitatem, sed pinguia, plena, corpulenta, colorata multum : atque ea
minus scintillant: fixarum vero magis aquea, exilia, acuta, vitrea, pellucida
seu diluta. Atque haec causa est, cur tam rapida fuerit in nostra nova
stella scintillatio. Nam nihil purius, nihil clarius, nihil amoenius eximio
illo lumine esse aut fingi potuit.
Sequitur magnitudo, quae Scaligero primo loco ponitur. Rursum
autem nihil magnitudo posset, si lumen abesset. Haec igitur efficit, ut
stella magis sit aspectabilis, quare et ejus scintillatio. Adjuvat itaque
respectu nostri visus, qui magnis valide movetur. Ecce rursus hanc Novam,