Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 2)

Caput XIX. 
683 
mento. Tunc enim necesse non fuerit ad scintillationem demonstrandam 
assumere vitam, nisi illam, quae est flammae, quae carbonum. At illud 
explicare non possum, cur circumcirca sparserit radios? cum nostrates flammae 
a certa et fixa radice succrescant in altum; nec verisimile, eandem illic 
esse pugnam humoris cum igne, quae hic apud nos undulantera illum motum 
flammarum efficit; nisi quis forte hanc nostri aeris humiditatem reclamante 
optica disciplina in altissimum usque aetherem subvehere velit. Quodsi 
circumcirca radii, nutrimentum igitur in medio, corpus igitur. In hac fluc 
tuatione sequatur quilibet quod volet. Certum est, aut flammam fuisse aut 
vitam habuisse; nisi forte rerum earundem (luminis, colorum, scintillationis) 
effectrices causae non sunt eaedem sub Luna et inter fixas. Quod qui 
objicit, is omnem inquisitionem rei nobis exprobrat. At multa Sunt, quaedam 
in Opticis etiam a me sunt allata, quae arguunt, non tam essentiae dissi 
militudine quam intervallis distincta esse illa coelestia ab his sublunaribus. 
Ut Mosen taceam, qui has aquas ab illis aquis sola expansione (sic Hebraice 
docti accipiunt vocem raquiah) separat; cum essent in mundi primordio 
confusae. Ut Copernicum etiam mittam, qui Telluri ipsi jus civitatis in 
coelo dedit. 
Utcunque habeat, illud in genere verum, stellam hanc corpus et mate 
riam suam habuisse. Nam Patriciani-ignes immateriati et viventes, quales 
stellas facit, pridem refrixerunt adeoque exstincti sunt. Ostendatur exem 
plum, ubi lumen vel se ipso stans vel ab illustratione alterius dependens 
caruerit subjecto materiato, corporato. Dicet fortasse Patricius, tale lumen 
esse Solem? Principium petitur: de illis in coelo, quae sese non praebent 
contrectanda, disputatio est; quaero exemplum in Terra. Dicet illa coelestia 
non esse similia his terrestribus ? Cur igitur disputat, ipse homo de Terra, 
in cujus mente nihil est, quod non fuerit ingressum per sensuum terrestrium 
portas? Imo vero illa ipsa coelestia lumina ad nos descendunt in Terras. 
Ostendat igitur aliquo loco lumen coeleste, speciem Solis, Lunae aut stellae, 
ubi absit aliquod subjectum illustrabiie. N uspiam inveniet, sed aut splen 
dorem in aere, quando is valde crassus est, aut in nube, quae jam est 
aquea, aut in speculo. 
Nam quod in cavis speculis imagines spectantem inter et speculum 
consistunt (ut videtur in aere et quasi sine corpore), deceptio est visus, 
ut in Opticis explicatur; unde et ab imaginatione accepit nomen; in qua 
locus quidem in aere concipitur, species ipsa visa non est alibi, nisi in suo 
proprio subjecto ceu fonte, inque oculo spectantis, licet averso a re, per 
illustrationem a speculo repercussam, ut in Opticis docetur. At nobis hic 
jam non est quaestio de loco, sed de corpore, quod fulgorem illum, quo 
de loquimur, repraesentaverit. Dicat Patricius, si placet, etiam illic fuisse 
speculum aliquod, dummodo corpus fateatur neque immateriatos nobis ignes 
obtrudat. 
Porro neque automatos ignes ullos ostendere potest citra materiam. 
Planetae certe omnes rotunditate, maculis, coloribus, incrementis ex appro 
pinquando, parallaxibus, quibus in cognitionem venimus earum certae alti 
tudinis, arguuntur esse corpora, non immateriati ignes; atque horum aliqua 
fixae cum planetis habent communia. In his Terris vero quis unquam vidit 
ignem, cui non fuerit corpus? Loquor de rebus naturalibus. Nihil enim 
hic moror spiritus, nihil lumina divina, quae vident, qui vel arcanis fruuntur 
alloquiis vel exsecranda curiositate daemonum gaudent commerciis. Nam
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.