686
De Stella Nova Serpentari!
fuerint ante lucem susceptam, id Fabricio theologo ceterisque physicis relin
quunt expendendum. Ego pridem hanc physicam ex astronomia ingressus
disquisitionem, quatuor Fabricii rationes, quibus corpus sideris probare vult
semper exstitisse, expendam. Primo Lunam ait saepe exstingui, retento
corpore ; hoc idem ergo et de insolitis stellis credibile. Nego tibi Fabrici,
verisimilitudinem ab hoc exemplo sequi; possibilitas rei solummodo sequitur,
si aliunde conjecturae suppetant, quae rem ipsam suadeant. Non igitur
argumentum affers, sed scrupulum tollis, si quae forte argumenta sequantur:
sin minus, ne scrupulus quidem erit; neminem enim scrupulus urget, nisi
calceatum. Alterum argumentum ducit a motu cometarum : in quo nobili
tatis aliquid invenit simile planetis perennibus, ut est statio, retrocessus,
intentio et remissio motus. Itaque putat et corpora cometarum propter
hanc divinitatem esse perennia, nec cum fulgore suo exstincto statim anni
hilari. Quodsi cometae tales, pronum igitur credere, et nova sidera esse
talia. Umbra nos feris o Fabrici, ut in sententiam tuam ire cogas, pavida
pecora. Nam quid motui cometarum cum immobilitate hujus Novae fixae?
Si ex motu cometarum divinitatem, ex hac perennitatem astruis: nostro
igitur sideri motum adimens, divinitatem etiam et una perpetuitatem, quam
astruere volueras, eripuisti. Deinde, quos tu retrocessus admiraris in pla
netis quasque stationes et quas motuum inaequalitates : eae hactenus tor
serant physicos jure merito, ut res trajectionibus nostris sublunaribus fami
liares, divinis illis et perennibus corporibus planetarum parum aptae. Itaque
inventi sunt Copernicus ex vetustissimo Aristarcho novus, et Tycho Brahe,
qui turbulenta ista e coelo tentarent tollere : quod felicissime quidem suc
cessit. Itaque per planetas quidem nobis est integrum, cometas tuos sub
Lunam detrudere et mutationi subjicere eodem argumento, quo tu eadem
niteris aeternitati consecrare : nisi etiam ab his eadem dexteritate phanta
sias istas stationum et retrogradationum abstuleris, eumque motum, qui
superfuerit ipsis cometis per sese enucleatus ab hac apparentia, penitus
circularem deprehenderis.
At liberabo te labore. Tentavi rem ipse quoque, ut vides me in
Opticis professum. Itaque remoto illo motu, qui cometis conciliabatur, ob
Tychonis et Copernici orbem annuum, relinquebatur non circularis, sed
omnino rectus ut plurimum et trajectionum simillimus motus. Nisi quod
idem per plura media fieri potest: unde Braheus et Maestlinus in cometa
anni 1577. etiam circulos diversissima quidem ratione excogitarunt. Atque
ego, nisi alia haberem argumenta, quibus cometis coelum assigno, per hoc
tuum argumentum illos facile sub Luna diversari paterer. Ilaec itaque
secunda verisimilitudo tibi recidit in contrarium.
Tertiam Fabricius indicat conjecturam, quod hiatus successerit in locum
novi sideris, quod effulserat anno 1572. exstinctumque est anno 1574.
Braheo teste fol. 795 progynmasmatum. Hunc hiatum Fabricius putat ipsum
stellae cofpus, spoliatum lumine. Si hoc credidit Fabricius, hiatum illum
esse corpus stellae : justam fateor habuisse causam condendi novi dogmatis
per se quidem informis. Quis enim oculis obloquatur? At spero, me Fa
bricio ingenioso homini erepturum istam persuasionem. Primum addit ipse
quantitatem loci, aequalem Lunae semiplenae. Stella vero ejus anni cum
omni radiorum explicatione (quae solet procurrere ad sensum ultra terminos
corporum) fuit minor Venere. Ut nihil jam dicam, quod si stellae corpus
videtur, per lumen igitur videatur; stella igitur nondum exstincta sit: neque