Caput XXIX.
729
cinationum nostrarum easque hoc instinctu praeveniente), fit igitur ut ccQuoyij
radiorum causetur aQfxoyrjv operationum; et facilius in idem opus coeant
multorum animi, cum copulantur in coelo radii multorum siderum. Et quo
arctius coeunt sidera, hoc arctius etiam se mutuo complectuntur juvantque
homines; hoc subtiliora et acutiora (nimirum harmonica) nascuntur ingenia,
itaque annis 1444, 1504, 1563, 1623 conjunguntur Saturnus et Júpiter
arctissime; quia locus coitionum est Cancer et Leo, ubi sunt Jovis et
Saturni nodi evehentes, et Saturni quidem, qui latius in septentrionem
excurrit, nodus sequitur; ut ita circa initium Leonis fiat mutua itinerum
Saturni et Jovis intersectio. Calculus quidem ostendit, annis 1444, 1504
Saturnum Jove australiorem esse, annis vero 1563, 1623 jam septentriona
liorem. Itaque intra 400 annos vix propius coeunt, quam factum anno
1563 (in Opticis meis fol. 305 [321] sphalma unius centenarii tolle) et cum
paucissima scrupula intersint inter latitudines Saturni et Jovis, non equidem
tantum tribuo calculo, ut negare audeam, corporalem fuisse illam conjunc
tionem. Quo nomine longe anteferenda fuit illa conjunctio modernae anni
1603. ejusque similibus an. 1544, 1484, ut quae Saturnum uno gradu
borealiorem Jove exhibent; anteferenda etiam conjunctionibus in signo Pis
cium annis 1464, 1524, 1583, 1643, quae Saturnum sub Jovem tantundem
deprimunt in austrum. Addit vero illis in Cancro vim etiam altitudo signi
in hoc boreali hemisphaerio : cum quae in Piscibus et Ariete fiunt, hujniles
sint et multo humiliores quam in Sagittario, ut moderna. Denique in Sagit
tario, Piscibus et Arietis initio Saturnus et Júpiter descendunt ab apsidibus;
in Cancro et Leone ascendunt. Itaque quod astronómicas causas attinet,
multo potiores sunt in Cancro et Leone coitus, quam hic modernus in
Sagittario. Vicissim quod multitudinem attinet planetarum, haud scio an
ulla ex magnis conjunctionibus, quae inde a condito mundo fuerunt, com
parari possit cum illa, quae fuit anno 1524. mense Februario: quando
Saturnus, Júpiter et Mars quasi eodem die conjungebantur in 10° ){, Venus
paucis gradibus ante ipsos staret, Sol et Mercurius in fine Aquarii paulo
ante junctos haererent et ipsi juncti et directi, Luna 30 horarum spatio
per omnes transiret. At an. 1603, cum jungerentur Saturnus et Júpiter,
Mars aberat in Libra: qui postquam anno 1604. ad locum accessit, jam
Júpiter superaverat Saturnum. Huc igitur o astrologi, huc vos astronomia
jubet oculos intendere : ubi non inania nominum terriculamenta, sed ubi res,
quae a natura magni fiunt, conspiratio motuum copulatioque radiorum
arctissima.
Est quidem et in hac nostra conjunctione illud quoque notandum, quod
Sol paucis diebus ante conjunctionem ipse quoque coeuntibus jungebatur;
quam Venus et Mercurius, uti frequenter fit, comitabantur: sed commune
hoc habet ista conjunctio cum omnibus proximorum seculorum conjunc
tionibus, quibus Sol semper propinquus invenitur, ut sola anni 1563. con
junctio ex omnibus, quae proximis annis 250 nos circumstant, conspicua
sit, quippe matutino planetarum exortu; et tamen ne hic quidem Sol longius
abest. Usque adeo in solidum his nostrorum temporum conjunctionibus
negatum est, quod tempore Christi fieri p.otuit, ut scilicet conjunctiones
accidant in opposito Solis, quando planetae tardi ob retrogradationem, *
itaque ter una vice congrediantur.
Igitur, sive naturam, sive suum morem tueantur astrologi, existimantes,
in hac coelestium motuum pulcherrima politia depictas esse conversiones