Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 2)

Caput XXIX. 
733 
quam si novam sectam suaderent. Krabbus dixit eadem de oritura .reli 
gione media, sed oculis a coelo in Regem aliquem Europae inque rumores 
nonnullos aulicos retortis. 
Mutationes contingent non spernendae, magistratibus bis intermortuis, 
illis diversae professionis succedentibus suasque secum trahentibus [provincias, 
et quae prius illae didicerant dedocentibus. ;;n<;gfwTI 
Haec omnia sic dico, ut is qui solam naturam intuetur, Inieram divinae 
providentiae non sum immemor: quae si natura interdum utitafrq-i uttiquam 
ipsam providit, at certe a natura non accipit leges, poenas misericwdiam- 
que suam inter eos qui placuere dispensandi. 
Turearum quidem imperium rerum intelligentes multum de pristinis 
viribus deperdidisse existimant; nec esse impossibile, illud conspirantibus 
inde Persarum hinc Christianorum viribus everti, si nostris nos viribus uti 
majestatemque prudentia temperare pergamus. Itaque hic per accidens iis 
assentior, qui ex astris illi imperio minitantur interitum. Illi quidem ad 
inane ignis nomen respiciunt, existimantes, cum dogma hoc sub aqueo tri 
gono coeperit, sub igneo interiturum, nec perpendunt, jam semel sub igneo 
trigono, ab an. Christi 800. in 1000. perennasse et convaluisse: Christi 
vero doctrinam ajunt sub igneo coepisse, qui primis 200 annis duravit, 
eandemque sub hoc igneo ab anno 1600. in 1800. latius propagandam: 
rursum obliti, quod per hos 100 annos sub aqueo trigono navigationum 
peritia longius per orbem disseminata sit quod spatia Terrarum attinet, 
quam inde a prima ejus origine. 
Ego etsi et opto et omnino existimo, jam ruere Othomanicae familiae 
potentiam: naturales tamen causas ex trigono igneo nullas video, quibus 
ii, qui Mahometicam doctrinam amplectuntur, potius Christianorum quam 
Persarum dominatui accessuri probentur. Utrum autem aliquid melius sit 
exspectandum, postquam jam stella nova effulsit, differo in sequens caput 
disserere. Saepe jam secundi rumores auditi sunt de Persa Christiano facto; 
sed ii tanta oscitantia scripti, tanta verisimilitudinis negligentia, ut facile 
appareat, vota potius esse simplicium quam narrationes expertorum. Nec 
enim interest, quam multis nostris seu religiosis seu secularibus iis in 
regionibus conversari liceat, sed quam multis ex provincialibus Christi fides 
persuadeatur. Atque utinam fiat, quod omnium votis expetitur: tunc nova 
mihi disputatio erit cum astrologis, quibus hoc tamen sum negaturus, tan 
tam gratiam Dei super miseras gentes significatam esse a trigono igneo, 
cujus nomen vanum, recursus vero status est et naturalis non arbitrarius, 
non a Deo procuratus extra ordinem. Quin potius id ad alia signa nostram- 
que stellam sum relaturus, ut paulo post dicetur. 
Quantum igitur ad singulares regiones attinet, super quas trigonus 
igneus significare dicitur: etsi sunt tenuia aliqua adminicula, regiones certas 
subjiciendi certis signis coelestibus, quantum hujus geneses imperantium 
iliisque consentientes subditorum praestare possunt, tamen et ex dictis 
apparere puto et ante triennium inculcavi, nil esse nobis opus adire cata 
logos urbium et regionum, quae subesse creduntur trigono igneo, nominatim 
vero Sagittario. Primum enim, ubi alta pax, ibi frustra suspicamur instantem 
de propinquo mutationem insignem. Nec enim novi quicquam huc usque 
obvenit Stutgardiae aut Misniae aut ipsis Ilispaniis, etsi sub Sagittarium 
referuntur. Contra vero in se quisque descendat seque suamque patriam 
exploret, an a multo tempore compertum sit, gliscere dissidia fraudemque
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.