Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 4)

288 
De Anno Natali Christi, 
materia varie inter se digladiari. Nam ut ex attritu ferri et pyritis scintillae, 
sic ex conflictu sententiarum veritas elicitur. Disputantes enim omnia etiam 
reconditissima movent, nihil intactum praetereunt. Itaque si lis denique com 
ponatur, si parti alteri ab altera satisfiat, si non pudeat ignorantiam priorem 
fateri, errorem deponere, vincenti rationibus concedere, tum demum et partes 
et qui pugnae spectatores fuere de mota quaestione unanimes laetantur, deque 
eruta in lucem veritate sibi gratulantur. Ideo nobis hodie tanto magis opera 
danda est, quam veteribus, quanto remotiores ab aetate Christi sumus, quam 
ipsi. Vanescit enim sensim in mentibus nostris antiquitatis idea genuina, 
labiturque tempus, agglomerantur secula, nec certi sumus hoc ipso seculo 
novissimum instare diem, cujus ignorantiam non puduit filium ipsum Dei prae 
tendere, quia voluntas Dei non erat, utilium sciremus. Evigilandum igitur 
est nobis e mille annorum veterno, connitendum ad accuratam disquisitionem 
rerum bonarum, cura posteritatis, ac si nunquam illa desitura sit, nobis est 
suscipienda, occurrendum calamitati luctuosissimae, quam intentat monu 
mentis antiquis hodiernus contemtus et convalescens quotidie novationum 
studium. 
Ad eundem itaque finem, lector amice, comparatam esse censeto venti 
lationem hanc quaestionis nobilissimae, editam prius anno 1606, jam vero 
recens revisam et in commodiorem ordinem redactam, quippe quae opponenda 
fuit explicationi intricatissimae Doctoris Helisaei Roslini et oppositionibus 
Sethi Calvisii chronologi nonnullis; ne iis offendereris aut desertum a me 
patrocinium veritatis conqueri posses. Qui quidem libellus praeter utilitates 
hactenus explicatas etiam hanc tibi exhibebit, ut habeas quod profanis 
Christianismi irrisoribus ex Epicuri schola argutantibus (quorum liodie inter 
Judaeos potissimum, sed et in Christianorum celebrioribus aulis, in emporiis, 
in populosis urbibus non parva est frequentia), ubi errores aerae nostrae, 
tanquam conclamatam causam et ruens Ilium tibi objecerint, opponas, quoque 
non ipsis tantum os obtures, sed etiam tuum ipsius animum obfirmes exemplo 
hujus objectionis tandem feliciter discussae, quo minus ille vacillet, si etiam 
in cetera Christianae religionis puncta sycophantae illi speciosas quasdam 
objectiones, quarum solutio tibi non statim occurrat, velut arietes aut tormenta 
direxerint. 
Caput II. 
An haec aetas amplius aliquid praestare possit in enodatione quaestionis 
nostrae, quam,prae stitere nostri antecessores tot retro seculis ? 
Sunt autem, quibus absurdum esse videtur, aliquid hodie demum in lucem 
proferri de circumstantiis nativitatis Christi, quod per sedecim secula Christia 
nos latuerit. Quibus ut respondeam, initio quidem negare non possum, tot 
mutationibus regnorum orbis terrarum inde a nato Christo, tot novis in singula 
pene secula exorientibus nationibus, linguis et moribus, effectum esse, ut et cir 
cumstantias temporum nati Christi minus hodie vulgo intelligamus et nova 
quotidie sed absurda fundamenta eruendae veritatis novasque persuasiones 
afferamus, quibus res illius seculi perperam metiamur: quibus de causis intri- 
catior hodie facta est haec quaestio quam erat olim. Sed et illud facile con-
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.