290
De Anno Natali Christi,
disponendoque, ei desit tempus ad lectionem multiplicem adque excerpendum;
nec ferat juxta se patientiam lectionis enodandi cupiditas. Equidem affirmare
ausim, literatum aliquem hodie spatio menstruo ex Caesaris Baronii Cardi
nalis et Josephi Scaligeri libris plura et certiora documenta ad quaestionem
pertinentia excerpere posse, quam olim Clementem et Eusebium longissimo
annorum circuitu ex tot instructissimis bibliothecis. Nec mirum; quem enim
hauserunt antiqui illi laborem, ejus fructum perceperunt hi quos dixi moderni,
cibumque veluti praemansum et hauserunt ab illis et porro suis lectoribus in
gerunt. Ac cum exemplarium libri tam utilis hodie exstent aliquot millia
beneficio typograpbiae: mirum nequaquam est, inter tot lectores, quos inveniunt
tot exemplaria, unum vel alterum existere, qui diligentius expendat monumenta
rem attinentia, quam fecerunt auctores ipsi, e quorum libris illa sunt excerpta,
expensisque utatur rectius. Unde hoc denique conficitur, hodie aliquid inter
dum nos assequi conjectura felici posse, quod supra mille aut duo millia
annorum vel ignoratum vel non necessario habitum eoque et neglectum fuit.
Non itaque lector illos impossibilia tentare putato, qui hodie in anni nata-
litii Christi investigationem exactiorem, quam fuit illa veterum, incumbunt:
neque laborem irritum te sumturum existimato, quem in lectionem hujus libelli
impenderis, quem utique libellum totum commodis tuis destinavi.
Caput III.
De circumstantiis nativitatis Christi, quas Euangelistae vel prodiderunt
vel omiserunt.
Igitur ad rem ipsam accedamus et circumstantias expendamus, quibus
inniti debet cognitio veri anni natalitii.
Vulgatissimus mos gentium pene omnium totius orbis, historias rerum
gestarum circumscribendi numero annorum, quos haberent imperia regum aut
praesidum aut sacrorum antistitum, valuit etiam apud Judaeos, non interrupta
consuetudine inde a primo regni apud illos exortu, sive suae gentis regibus
parerent sive exteris. Sic usurpantur anni Salomonis et post divisionem regni
alternis anni regum Judae et Israelis usque ad exstinctum regnum Israelis, et
denique anni regum Judae soli usque ad captivitatem Babylonicam. Ex eo qui
priores Babylonem venerunt, annos numerarunt Nabuchodonosoris et Evil-
merodaci, quem Daniel Balthasarem vocat. Quidam etiam annos captivitatis
suae numerarunt, quos inter Ezechiel. Inde diviso imperio amplissimo inter
principes Babylonios Laborosoardachum ejusque tutorem Niriglissorosorum,
et inter Astyagem (Danieli Darium) Medum, Cyaxaris (seu Danieli Assueri)
filium: illi Judaei, qui Babylone habitarunt, annos procul dubio numerarunt
principum Babylonis, quorum ultimus Nabonnidus, ut astrologi Babylonii sole
bant: qui vero in Media et Persia sunt versati, quos inter Daniel satrapas
Susarum, annos numerarunt Darii seu Astyagis, et illo capto annos Cyri, eo
usque donec Cyrus subjugato Xabonnido Babylonem imperii caput occupavit,
a quo tempore novo initio facto Judaei universi numerarunt annos imperii
Cyri Babylonici, quippe quod finem imposuerat captivitati suae. Quia vero
nihilominus servi erant Judaei Persarum, ideo etiam post reditum numerarunt
per annos Darii Persae, Assueri seu Xerxis, Artaxerxis, ut in libris Esdrae