Caput IIT. Circumstantiae.
291
i excerpendum;
uidem affirmare
Baronii Cardi-
ad quaestionem
'ium longissimo
m; quem enim
is dixi moderni,
s lectoribus in-
; aliquot millia
quos inveniunt
dat monumenta
, sunt excerpta,
e aliquid inter-
aut duo millia
iglectum fuit,
ie in anni nata-
m, incumbunt:
lem hujus libelli
fi.
'prodiderunt
udamus, quibus
historias rerum
•eria regum aut
non interrupta
gentis regibus
ivisionem regni
num Israelis, et
:am. Ex eo qui
osoris et Evil-
nos captivitatis
mplissimo inter
riglissorosorum,
»anieli Assueri)
Dio numerarunt
Babylonii sole-
)aniel satrapas
annos Cyri, eo
aput occupavit,
annos imperii
ae. Quia vero
um numerarunt
n libris Esdrae
et Nehemiae: quod idem et de annis Darii Nothi, Artaxerxis alterius et deni
que Darii Codomanni datur intelligi: deque Macedonibus, qui successerunt
Persis in possessione Judaeae, de Alexandro sc. ejusque successoribus in Syria
et Aegypto, quos inter erat diuturna contentio de Phoenicia, Palaestina, Ju
daea totaque adeo Syria, jam Seleucidis dominantibus jam Ptolemaeis. Ita
libri Macchabaeorum utuntur aera Graecorum aut Seleucidarum, vitandae con
fusionis causa continuantes annorum numerum a prima regni confirmatione
per illa familiarum dissidia usque ad imperium Ilosmonaeorum. Jesus vero
Syracides utitur annis Ptolemaei Euergetis: erat enim Aegypti incola, penes
quam gentem Ptolemaei non interrupta serie rerum potiti sunt usque ad Cae-
sares. Interim languescente potentia Macedonum in Syria mutuisque armis
attrita, cum coortum esset novum in Palaestina regnum Macchabaeorum: Ju
daei Palaestini ad morem redierunt numerandi per annos primum Simonis, ut
in Macchabaeis, deinde Joannis Hyrcani regumque succedentium ex hac familia
usque ad Antigonum, hujus familiae Judaicae ultimum, et qui hunc regno simul
et vita Romanorum ope spoliavit, Herodem Idumaeum; cujus ut et ante dicto
rum numerus annorum regni in crebro usu est apud Joseplium rerum Judai
carum scriptorem. Idem mos apud Judaeos tenuit etiam tempora sequentia
Romanorum imperatorum, dinumeratis enim Archelai filii Herodis annis decem
ut ethnarchae, postquam illo in exilium ejecto Judaea Syriae contributa fuit,
ex eo tempore Augustus procuratores in Judaeam misit, qui Jerosolyinis prae
siderent loco regum: consentaneum igitur est, inceptum tunc morem numerandi
per annos Augusti. Nam Augusto mortuo per Tiberii successoris annos in
Judaea numeratum esse ex Luca et Josepho plus quam manifestum est, ut
infra capite 13. fusius dicetur. Hoc vero nativitatis Christi tempore Judaea
adhuc erat unius Herodis imperio subdita.
Hunc igitur vulgatissimum morem observans etiam Evangelista sic scri
bit: Cum natus esset Jesus in Bethlehem Judae, in diebus Herodis regis.
Erant quippe et alii Herodes, Herodis regis filius, cui post mortem patris, quae
nativitatem Christi secuta est proxime, obvenit Galilaea et Peraea, pars regni
patrii, non regis sed tetrarchae titulo. Ne itaque error se insinuaret in tem
pore ob confinia successionis, addidit Matthaeus dilucide, temporibus Herodis
(non tetrarchae sed) regis. Sic Lucas Evangelista historiam conceptionis
Joannis Baptistae, quae nativitatem Christi 15 mensibus praecessit, sic exor
ditur: Fuit in diebus Herodis regis Judaeae sacerdos quidam, c \-c. Herodis,
inquit, Judaeae regis, non tetrarchae Galilaeae et Peraeae.
Morem vulgatum observarunt Evangelistae, ut dixi, describendi rem fac
tam per circumstantiam imperii Herodis: non observarunt vero hic exprimendo
certum annorum imperii numerum: neque enim addiderunt, quoto anno imperii
ejus natus sit Christus. Causa ut id omiserint, haec fuisse videtur: quod
discipulorum Christi illi, a quibus suscitatus est D. Lucas, quin et mater
Christi, beatissima virgo (nam et cum illa locutus est D. Lucas, quippe quam
depinxisse fertur) vel nunquam impresserint memoriae vel non conservaverint
in ea certum et praecisum annum imperii Herodis, vel certe non indicaverint
Evangelistae, ut rem non admodum necessariam, contenti, indicasse extrema
tempora Herodis regis. Nam verisimile est, Lucam Evangelistam non omissu
rum fuisse numerum annorum regni Herodis, si illum ex idoneis auctoribus didi
cisset; praesertim eo ipso loco, quo de conceptione et nativitate Christi et
praecursoris ejus Joannis agit. Nam in descriptione baptismi Joannis, ut infra
copiosius explicabitur cap. 13, curam harum rerum demonstravit, expresso derto
19*
N