Caput X. Cajus Herodiadum arbiter.
329
genere biennio fere permansisse. Sed haec utut habeant, illud unum nobis
sufficiat, quod nihil ex Suetonio necessario sequitur, quo Paterculi affirmatum
evertatur. Nec opus est, ut Lipsius Dionem et Paterculum inter se committat,
nam ut vides, faciliori via transigitur.
Adhuc igitur vincimus testimoniis Romanorum scriptorum, Cajum anno
44. fuisse in insulis maris Jonii. Videat igitur Calvisius, quomodo illum re
ducat sequenti anno Romam, ut praesideat cognitioni Herodianae: nam per
historiam hoc illi non licebit. Nos interim pergemus in historia Romana. Tiberius
igitur, ut a se criminationibus Lollii sensit alienatum Cajum, questus fuit super
ea re inter ceteros etiam apud Sulpitium Quirinium amicum suum, qui rem ad
senatum detulit (Romae enim fuit), culpamM. Lollio imputavit. Taciti liistor. lib. II.
Cajus postquam venit in Asiam (puta in Chium et Samum), legatos misit
ad regem Parthorum, jubens eum Armenia desistere; cui Parthus superbe
respondit. Cajus igitur ex Jonia transivit in Syriam, inde trans Eu
phratem profecturus ad inferendum Partho bellum. Tunc Judaeam praeter
vectus apud Jerosolyma non supplicavit; quod cum essetrenunciatum Augusto,
laudatum in eo fuit, quod Augustus exteras ceremonias, ut fuerunt Judaicae,
contemneret. Haec Suetonius. Ut vero Parthorum rex de adventu Caji in
Syriam rescivit, mitior factus aequas conditiones admisit, res ad colloquium
redacta inter Cajum et Parthorum regem, in quadam Euphratis insula; quo in
colloquio Parthus Armenia cessit juxtaque M. Lollii perfida consilia detecta.
Parthicis rebus compositis et hoc Armenis ademto praesidio, Cajus anno se
quenti 46, in quem Cos. erat designatus ante quinquennium, Armeniam ingressus
rem strenue gessit. Interea temporis Augustus de M. Lollii versutiis edoctus,
ejus loco Cajo rectorem misit Sulpitium Quirinium Armeniam tenenti, ut Taci
tus refert, nulla Syriae mentione facta. Itaque Cajus etiam Cos. rectorem
juventutis habuit; quod ante annos 8 non recte fuit a me negatum. Nec
magis mirum, consuli rectorem addi, quam duci contra Parthos et moderatori
orientis, quippe has dignitates gerens puer etiamnum appellatur ab Ovidio,
virilem tamen togam jam habens.
Et quia sunt, qui Cajum anno 46, eo quod consul esset, Romae necessario
fuisse et sic praesedisse dicant cognitioni Herodianae, addendum et hoc est
ad illos convincendos, Cajum hoc consulatu functum absentem certissime; id
et antiquis temporibus Romae licitum factitatumque identidem et jam Augusti
tempore vulgatissimum erat: cum non jam amplius ea vis esset hujus magi
stratus, quae olim; et principibus omnia ad se trahentibus honoris potius
vocabulum erat, quam potestatis, id largiens consuli, ut annus ab eo denomi
netur, cum interim potestas tribunitia omnes reipublicae partes complecteretur.
Absentem vero Roma Cajum anno 46', quamvis Cos. esset, praeter cetera
probat et epistola Augusti sexagesimo quarto natali scripta ad Cajum, hoc
initio: Ave mi Cai, ubicunque hodie fueris. At natalis 64. Augusti in annum
46. Jul. incidit. Nam ut supra dictum, eo anno quo Cos. factus est, anno post
caedem Caesaris patris Juliano 3. currente, implevit 20 annos, adde utrinque
43 solidos, ergo currente 46. Juliano Augustus implevit 63 annos egitque na
talem 64, absente Cajo suo in Armenia vel Asia.
Cum igitur crescerent Tiberio pericula ex offensione Caji in Asia prae
sentis ob causas supra explicatas: perstitit ille in petendo reditu. Augustus
vero rem omnem Cajo permisit. Accidit autem, ut eo tempore Cajus offensior
esset M. Lollio, cujus suggestionibus prius Tiberium odisse coeperat; et pro
M. Lollio Sulp. Quirinium rectorem haberet: quare factum tandem, ut Cajus