404
Eclogae Chronicae.
non potuit; Luna enim sub Terra luit. At si regrediaris ad annum
Nabonassaris 109, Athyr 15. luit eclipsis conspicua plane ejusdem plagae
et quantitatis. Is esset secundum tabulam Nabopoll. sextus aut (si ille
rex post Atliyyi coepit) desinens quintus. Cogita: nam sic 70 annos
captivitatis tuemur pulcherrime; Deroso vero in hoc solo obloquimur,
quod Cyrus anno 17. Nabonnidi adortus quidem fuerit regnum Baby
loniae, sed Nabonnidum post multorum annorum bellum denique vice
rit, et verisimile est, cum ille 23 annos bello insumserit priusquam
Babylonem caperet, plus hujus temporis in debellando Babylonio, late
tunc imperante, insumsisse, quam in minoribus Asiae gentibus. De Ezechia
vero una superest difficultas, cum Merodaci initium cadat post ejus
annum imperii 14. circiter octennio. Nisi dicere velimus, Manassem
imperasse cum patre. Nam etiam hoc considera, nisi hoc dicamus,
Manasses anno 14. Ezechiae nondum fuisset natus. An rex creatus
Manasses, quando patri dictum: dispone domui tuae ?
Calvisius (Epist. VII.): De eclipsi anni Nabonnass. 127 quod mones, video
ejusdem generis eclipsin fuisse anno Nab. 109, ejusdem scilicet anomaliae et
latitudinis, quae acciderit 12. Athyr ante mediani noctem. Sed si Ptolemaeus
erroris accusandus est, triplex ejus error est, primus quidem, quod ponit medium
eclipsis, tanquam tunc fuisset Luna supra Terram. Deinde, si error est librarii
in annis Nabopollassaris, quod putat 127. Nabonass. esse annum 5. Nabopoll.
(nam hic facile error oboriri potest), qui tamen fuerit annus 6, ut tua senten
tia est, ex tertio, quod tribuerit Nabopollassari annos 29, qui tantum, ut tabula
habet, 21 regnavit. Eclipsis enim illa ab anno 127. Nabonass. removeri non
potest, cum in omnibus circumstantiis et descriptione conveniat. De annis capti
vitatis Babylonicae dubium nullum video. Nabonnidus victus est anno 19. Cyri
vel etiam vicesimo. Cum igitur Cyrus anno 13. Croesum vicerit, satis temporis
habuit ad bellum inferendum Babyloniis. De Manasse nullus scrupulus; etiamsi
enim non natus fuisset anno 14. Ezechiae, nihil interest; Ezechias decessit annos
natus 54, satis aptus ad gignendum liberos, etiamsi eo anno Manasses natus esset.
K e plerus (Epist. vili,): Putas inaltera materia, eclipsin Ptolemaei
non posse divelli ab anno 127. Nabonassari. Reddo te securum, salva
astronomia id fieri posse: non enim assumsit uspiam Ptolemaeus horam
et locum hujus eclipseos ad demonstrationes suas, sed tantum quanti
tatem eclipsis hoc loco zodiaci: certum autem est, si quis dicat, anno
109. Nabonassari alio loco eclipsin contigisse huic aequiparandam, tunc
etiam ad 127. Nabonassari suo loco venire eclipsin justae magnitudinis.
Dies in consignatione observationis non fuit expressa. Ptolemaeus de
suo addidit 27. Athyr. Anno 1580. 13. Jan. et 1598. 10. Febr. fuerunt
eclipses plane aequales plaga et quantitate. Hoc illud est, quod Pli
nius ait, defectus 223 mensibus reverti. Igitur quinto Nabopollassaris
legit Ptolemaeus eclipsin quantitatis et plagae certae. Illa vero et 109.
et 127. Nabonassaris potuit contingere. Perperam igitur Ptolemaeus
5. Nabopollassaris ad 127. alligavit, cum ad 109. debuisset. Id sic
heri potuit, si simpliciter 5. Nabop. fuerit annotatus, sic ut Ptolemaeo
incubuerit necessitas, illum quaerendi per motum Lunae in annis Nabo
nassaris. Jam in 70 captivitatis inque aetate Manassis nullum mihi
peculiare dubium, quod non ex hoc eclipseos Ptolemaicae dubio fluat;
itaque tu mecum delibera amplius super hac re.
Calvisius (Epist. IX.): De eclipsi Ptolemaei, si demonstratum fuerit,
nihil praeterea in literas relatum fuisse, quam eclipsin factam esse quinto anno