Eclogae Chronicae.
400
Ea de causa valde desidero inspicere Graecum textum, etsi mediocriter
intelligo et Latina. Cyclus est annorum 84, intra quos Soli adimunt
dimidium diem, 14 enim annis duas horas adimunt. Annus igitur ipsis
est 365 d. 5 h. 51 3 /7'. Causa cycli hebdomas et anni quantitas et
intercalandi commoditas. Ait enim, in annis 14 quinque menses intercalari,
• et in annis 3 Lunaribus unam diem, et si addantur dies et horae pro
annis 14, pro Solari exire tantum 300 dies minus 2 horis, deesse adhuc
5 dies et 0 horas (ablatis de 14 Julianis 2 horis). Cum autem sexies
5 sint 30 et sexies 0 sint 36 horae, sumi igitur 14 annos sexies. Itaque
in 84 annis praevenire Solem 31 diebus et 12 horis, pro quibus inter
calari adhuc unum mensem, praeter reliquos sexies 5, id est 30 inter
calarius. Atque ita aequari annum Solarem, sed anticipari in Luna
dies duos. Verba et numeri alicubi sunt depravata, sed hoc inde colligo :
cum anni Juliani 14 sint dies 5113 horae 12, ipsos statuere totidem
tropicos dierum 5113 lior. 10. Ex additione vero 14 annorum Lunarium
cum suis intercalariis mensibus diebusque, ablatis integris annis Julianis
305*/4 dierum, restare pro 14. anno tropico dies 360, minus 2 horis,
cum debuissent 305 et 4 horae: itaque anticipari dies 5 et horas 0.
Ablati hi dies 5 h. 6 a 5113 horis 10, relinquunt 14 annis Lunaribus
dies 5108 h. 4. Quali igitur commoditate calculi fuerint usi, relinquitur
nobis inquirendum. Et quidem, si summa haec esset praecisa et per
petua in omnibus 14 annis, tunc ratio esset haec: ordinarius annus
esset dierum 354; intercalares menses annis 3, 0, 9, 12 essent omnes
29 l j -2 ; tertius quisque annus cycli ab initio, continuatione non interrupta
per annos 84, esset 355. ¡Sic enim colliguntur annis 14 simplicibus
dies 4956, mensibus 5 intercalaribus 147 A / a dies, trientibus 14 dies 4 2 /s :
summa 5108 dies et horae 4 ut supra.
Porro vero addit Epiphanius: initio octogesimi quinti trigesimum
primum mensem intercalari. Hoc sic intelligo: si hic intercalarius
accederet octogesimo quarto, haberet is duos intercalarios menses, quia
ratione ordinis et 82. et 84. antea sunt intercalarii; praeponitur igitur
hic mensis initio novae periodi. Itaque periodus habet hos intercalarios,
alternis plenos et cavos:
P. c. p. e. p. c. p. p. c. p. c. | p. c. p. p. c. p. c. p. e. p. | c. p. p. c. p. | c. p. c. p. p. |
1. 3. 6. 9. 12.14.17.20.23.26.28. | 31.34.37.40.42.45.48.51.54.56. | 59. 62. 65. 68. 70. | 73. 76. 79.82.84. |
ut primus et ultimus sint intercalarii. Addit etiam, in annis 85 (sub-
intelligo plenos 84 ob causam dictam) intercalari 34 menses, cum
debebant menses 30 (sic lego, non 31) et dies 28 (non 24) horae 6,
nam in annis Julianis 84 praeventio noviluniorum est dies 28. horae 5.
53'. Etsi igitur Epiphanius in prioribus respicit ad tropicum Judaicum,
ubi 84 tropici 12 horis breviores sunt totidem Julianis: ignarus tamen
his verbis ad Julianum reversus esse videtur. Debuit igitur dies dicere
27 hor. 18. Ex his apparet, post ultimum mensem intercalatum Judaeos
putasse aetatem Lunae 30, quae fuit 28, et ante ultimum intercalatum
etiam aliter. Sexies enim dies 5 horae 6 sunt dies 31 horae 12, quan
titas ultimi mensis, quem confusionis dicere possis: ante hunc mensem
quatriduo anticipabant , nisi hoc biduum mensis confusionalis aliter
disperserint per annos 84. puta si in 21 annis semel plenos duos inter
calarios menses ordine continuaverint, sic ut supra literis j>. c. indicatum
est: dispositione forte alia dexteriore