Eclogae Chronicae.
mediocriter
Soli adimunt
igitur ipsis
piantitas et
5 intercalari,
t horae pro
eesse adhuc
lutem sexies
xies. Itaque
uibus inter -
st 30 inter-
ari in Luna
inde colligo:
ere totidem
m Lunarium
unis Julianis
nus 2 horis,
et horas 6.
s Lunaribus
relinquitur
cisa et per-
rrius annus
ssent omnes
n interrupta
simplicibus
4 dies 4 2 /s :
trigesimum
ntercalarius
renses, quia
mitur igitur
itercalarios,
c. p. c. p. p. |
73. 76. 79. 82.84. |
is 85 (sub
eris es , cum
t) horae 6,
8. horae 5.
n Judaicum,
arus tamen
dies dicere
um Judaeos
ltercalatum
12, quan-
nc mensem
nalis aliter
duos inter-
indioatum
407
c. p. c. p. c. p. p. c. | p. c. p. c. p. c. p. p. | c. p. c. p. c. p. p. | c. p. c. p. c. p. p. c. |
I. 8. 6. 9. 12.14.17. 20. I 23. 26. 28. 31. 34. 37. 40. 42 | 45. 48. 51. 54. 56. 59. 62 | 65. 68. 70. 73. 76. 79. 82. 84. |
Sed malo credere de mense confusionis, in (pio potuerunt etiam residuos
Lunae dies 1 horas 18 corrigere. Ex hoc igitur typo Epiphanius duo
aperit: cur Judaei praevenerint aequinoctium die una, celebrantes pascha
13. Cal. Apr., cum aequinoctium esset, ut ipse ait, 10. Calendis; et
cur praevenerint Lunam seu plenilunium biduo. Provocat autem ad
acta Pilati, quae ait se legisse et certum habere diem annumque passi
onis, Christumque resurrexisse 8. Cal. Aprilis, ad passionem accessisse
II. Cal. Aprilis (Epiphanius mira quadam, sed certa et contestata
ratione, quam non ostendo, priusquam videam Graecum textum,
13. Calend. substituit, nam et ferias permutat). Id autem fuit Juliano
76. Alii et cum iis tu atque ego hactenus nitebamur solo calculo
hodierno Judaico, quem nodum Epiphanius aperit producto cyclo illorum
temporum. Ad commendationem auctoritatis Epiphanius dicitur Judaeus
natus, postea ad Christum conversus esse.
Dum hunc cyclum perpendo diligenter, invenio pulchram rationem
intercalandi, ut plane credam in usu fuisse: procedit per G et 7;
sexies 7 sunt 42, duplum 84; in annis igitur 14 intercalatur quinquies
mensis dierum 30, exceptis primis 14, ubi sex menses intercalantur,
unus initio. Praeterea sextus quisque annus exclusive characterem
numeri 354 ordinarii, ultimum 4 mutat in 5. ¡Sed satis. Perpende
et judica, num satis habeam causae assentiendi D. D (eckerio) in anno
Juliano 76. passioni tribuendo.
Calvisius (Epist. IX.): De paschatis ministerii Christi verum est, tria
tantum paschata in Johanne expresse haberi: sed cum reliqui Evangeiistae
quartum habeant, quando Christus ivit per sata, quod cum nullis, quae a Johanne
indicantur, convenit: nonnisi quatuor paschata ad minimum (nisi contra sacram
Scripturam velimus contendere) statui possunt; atque ita ad minimum erunt 3 i j-i
anni ministerii Christi; facessat ergo hinc Epiphanius.
Epiphanium, ut dixi, non inspexi, interim tamen, cum verum arbitrer, quod
Scaliger ex libris Judaeorum scribit, Judaeos neomenias a visa Luna indixisse:
non video, quomodo anticipatione peccare potuerint; tardiores eos fuisse in
neomeniis non dubito. Ideo cum Epiphanius fere 400 annis posterior sit nec rem
ex professo tradat, aut fortasse de suis Judaeis in Cypro scribat, non scio, quid
ipsi sit tribuendum, praesertim cum paschata ad minimum quatuor ministerio
Christi tribuere cogar.
Keplerus (Epist. X.): l)e baptismo Christi per te quidem adhuc
in sententia maneo, Juliano 73. in autumno anno 15. Tiberii incepisse
Johannem, sequente 5. Novembris ant anno 74. 6. Januarii Christum
baptisatum, duobus Geminis Coss., iis ergo Coss. primum pascha fuit
Joan. 2. v. 13; Samariae fuit exeunte, illo anno Juliano 74. (Joh. 4.
v. 35). At cap. 5. non est pascha, non enim nominat, sed dies festus
alius, forte encaenia Maccbabaei aut simile. Et phurim est in 14.
Adar. Conversatus est in Galilaea ob mortem Joannis; excurrit tamen
Hierosolyma ad festos dies. Ab eo die festo nihil iit, nisi quod est
cap. 5, cap. 6, proximum est pascha. Scaliger putat hiatum histo
riae, mihi necesse non est. Idem Christum retinet 3 menses in Gali
laea, ego duos aut unum. Ille non putat, Jesum ascensurum fuisse
Hierosolyma, nisi ad unum de tribus soleimibus festis, ego non necto
illi compedes in excurrendo. Scaligero igitur Christus his itineribus