Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 4)

408 
Eclogae Chronicae. 
tantummodo legi operatur: mihi Evangelium condonatur quaesitis occa 
sionibus. Voto hoc erat Hierosolymis, cautione in Galilaea: quid mirum, 
si hinc illo saepe excurrit? Ante id pascha Christus est ad mare 
Tyberiadis inque civitatibus Galilaeae (Joh. 6.), etiamque post pascha 
(Joh. 7.). Quid igitur impedit, ea, quae sunt Matth. 12, gesta esse in 
Galilaea eodem paseliate? Maxime cum (Matth. 13. v. 30, 53) sit in 
Galilaea ad mare Tyberiadis in patria sua. Quid item impedit Joannem 
decollari post pascha Juliano 75. et Christum latitare in deserto Galilaeae 
(Matth. 14., Mare. 6, 7), ejusque periodum omnem esse per urbes 
Galilaeae Corazin, Bethsaida, Capernaum, Tyrum, Sidonem, Caesaream 
Philippi etc., usque ad scenopegiam, quando excurrit Hierosolyma 
(Joan. 7.)? Statim post encaenia Salomonis (in quibus erat non hiems, 
sed pluvia [^queor], sic ut Christus se reciperet sub tectum porticus 
Salomonis) in Galilaeam rediit (Joan. 10, v. 39, 40) ante finem mensis 
Tisri: iterumque excurrit proxime Hierosolyma in Bethaniam (Joh. 11, 
v. 17), iterumque in Galilaeam aut Trachonitin se subduxit (v. 54) 
idque mense fortasse Decembri. Donec tandem ultimo in Judaeam 
longam et flexuosam peregrinationem suscepit (Matth. 19, Mare. 10, 
Luc. 9, v. 51), quod potuit fieri mense Januario: et ex eo tempore in 
Judaea conversatus est usque ad pascha sequens Juliano 70, aut in 
confiniis Judaeae et Galilaeae (Luc. 17. v. 12), ut plurima loca obiret. 
His ita habentibus ego non video, quod pascha commemorent Evange- 
listae ceteri diversum a paschalis Johannis etc. 
Calvisius (Epist. XI.): Quod in historia paschatum tibi non accedo, faciunt 
Evangelistae, qui tibi aperte refragantur. Eam (Joh. 4.) Christus post conjectum 
Johannem in carcerem abit in Galilaeam quatuor mensibus ante messem, in 
Decembri videlicet sive quatuor mensibus fere ante pascha. Messis enim nunquam 
ante pascha fuit teste Josepho. Nulla autem ¿oqtij potest esse 4 mensibus ante 
messem, cum hac voce tria tantum Judaeorum principalia festa nominentur, pascha, 
pentecoste et scenopegia. Quodcunque autem jam sit, ostenditur id fuisse vel 
in messe vel post messem anni Juliani 75. atque ita pascha secundum habetur 
aperte. De encaeniis suspicaris, sed etiamsi tibi hoc concederem, tamen cum 
Christus quatuor mensibus ante pascha abierit in Galilaeam, abiit certe post 
encaenia, quae quinque mensibus solidis a messe distant. Si vero putas sequenti 
anno, jam concessisti secundum pascha anno 75. Nam haec historia post eadem 
encaenia (Johan. 8) removeri non potest. 
Altera demonstratio est ex historia, quando Jesus ivit per aristas jam matu 
ras , quae quidem historia a Matthaeo multis aliis rebus gestis postponitur. 
Nam a Marco et Luca ita describitur tantaeque res ab hac historia usque ad 
miraculum de quinque panibus referuntur, quibus ad minimum integer annus 
competit. Sed tamen, etiamsi hanc historiam Matthaeus suo loco et tempore 
descripsisset, tamen etiam ex ejusdem Matthaei relatione manifestum est, hanc 
historiam de spicis maturis praecessisse miraculum de quinque panibus integro 
anno. Non enim secutum est hoc miraculum, sed praecessit. Cum autem mira 
culum de quinque panibus ederetur, nondum pascha erat nec spicae maturae, cum 
ante pascha messis esse non possit. Praeterea, si fruges tum temporis matu 
ruissent, miraculo hoc opus non fuisset. Si enim discipuli famem sedare potuerunt 
comestis aristis, cur non et alia plebs, quae jubetur ab apostolis ire in vicos 
ad parandos panes? Si igitur eodem vere haec fieri non potuerunt, ergo distant 
integro anno. Quocunque igitur te vertas, nccesse est ut quatuor pasehata con 
cedas. Si quatuor pasehata, ergo Christus non passus est anno Juliano 76. 
Accedit et hoc, quod motus Lunae non convenit post pascha, quod aperte voca 
bulum tov 5st;T6(;o(T«y|?«Toi; indicat.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.