Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 4)

Eclogae Chronicae. 
439 
patriam apostolorum, adscivit illos, auditores futuros suarum concionum 
et testes signorum, jam antea ad Jordanem cognitos, unde in patriam 
suam redierant. Lego autem post Lue. 4. v. 31 statim Lue. 5. v. 
1—11, et hinc Matth. 4. v. 18—22, Mare. 1. v. 1G— 20. Inde his 
continuatis revertor ad Luc. 4. v. 31. 32. usque 44, indice serie Marci, 
ubi in Marco ex cap. 8. aliqua inserenda; postea subjungo Luc. 4. 
v. 1G—30; causa transpositionis, praeter seriem Marci, est Luc. 4. 
v. 23. Tunc reditur ad Luc. 5. v. 12. usque 30; subjungo Joh. 2. 
v. 13—17 et ex Matth. 21. v. 12. 13. Mare. 11. v. 15—18. Luc. 19. 
v. 45. 4G huc trajicio, quia hi tres Evangelistae unum solum habent 
pascha et vere sciebant, hoc factum paschate. Exenitis autem illic his 
versiculis et huc legendo trajectis, nullus est in connexione reliqua 
hiatus. Etsi hoc nihil ad summam causae, quam'hic defendo, possum 
enim reliquis harmostis hanc triplicationem historiae flagellationis 
remittere: hoc loco exemplum solum manifestae trajectionis volui osten 
dere, quod si non placet, alia certe non pauca suppetunt. Subjungo 
disputationem cum Judaeis super flagellatione Joh. 2. v. 18—25. Nam 
alia est ab illa, quam reliqui locis citatis habent: quae Luca indice 
super praedicatione Christi in templo sanationibusque mota fuit. Inde 
lego Joan. 3. usque v. 21; jam v. 22. exit in Judaeam et baptizabat, 
quocum connecto ex Matth. 9. v. 35. Et jam (Joan. 3. v. 23—3G.) 
Joannes disputat cum suis discipulis super baptismo Christi, simulque 
discipuli Christi vellunt spicas sabbatho. Disputatio haec discipulorum 
Joannis cum Joanne plane similis est disputationi alteri, ante pascha 
ut videtur factae, cum discipuli Joannis (mense forte Nisan super 
memoria decessus Aaron et Miriam) jejunarent (Matth. 9. v. 14—17, 
Mare. 2. v. 18—22, Luc. 5. v. 33—39). Itaque nihil verisimilius, 
quam utramque eodem tempore factam, hanc paulo ante pascha, illam 
paulo post, cum adhuc liber esset Joannes opusque suum urgeret et 
discipulos haberet. Eos enim et ab hoc ipso initio baptizationis Jesu 
et paulo post in vincula conjectus ad Christum mittit et a se ablegat. 
Nec leguntur ex eo quicquam praeterea fecisse aut sectam suam con 
tinuasse, praeterquam quod corpus Joannis sepeliunt. Itaque cum 
citatis locis adhuc sint alicujus nominis discipuli Joannis, adeo quidem, 
ut etiam congrediantur cum Christi sectatoribus et disputent sectasque 
conferant, omnino tunc Joannes videtur adhuc liber fuisse et bapti 
zando perrexisse. Itaque inter jejunia Joannitarum et vulsionem spi 
carum infindendam censeo peregrinationem Jesu Jerosolymam ad pascha 
et peragrationem Judaeae, quam Joannes describit. Certum enim est, 
omissum esse unum pascha a ceteris. Eos igitur, qui illud infindunt 
inter tentationem Christi et initium praedicationis in Galilaea, omnibus 
verisimilitudinibus oppugno: et exspecto vicissim, si non placet haec 
mea locutio verisimilitudinesque allegatae, quid igitur habeant, quod 
mihi opponant. 
Sic igitur concinnata historia spicarum cum primo paschate Juliano 
74, nulla necessitas est, quartum pascha introducendi. Quin imo integer 
annus in suas partes distributus manebit anmoQrjoi et occurrent hiatus 
multi, si plura tribus paschata adsciscas, utcumque harmoniam Evan-, 
gelistarnm tentes: nisi cum Osiandro nullam fere communem omnibus •
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.