Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 4)

Eclogae Chronicae. 
441 
pro libro vestro mihi dono transmisso tantas habeo, quantas vel ipsae Gratiae capere 
possunt. Iterum Vale. Olomucio in profesto Nativit. Deiparae Matris VII. Sept. 1607. 
Servus in Christo Joannes Deckerius. 
Epist. XVIII. Joh. Keplerus J. D(eckerio) S. (18. Septembr. 1G07). 
Reverende et Doctissime vir; vicisti me comitate et humanitate, nec 
ego tecum in hac virtute contendere possum, nisi desperata victoria; 
et versor in editione Commentariorum de motibus planetarum, praecipue 
Martis, opere septennali, et si unquam, jam nunc laboriosissimo: grata 
igitur est mihi brevitas, elegantiam et civilitatem tibi in solidum relin 
quam : ipse ad rem accedo etc. 
Praestiti igitur, quod petisti, quantum paucis horis, urgente majore 
occupatione, fieri potuit; argumenta tuae disputationis duo examinavi, 
primum in tuam gratiam emendavi, simul etiam ostendi, me id aeque 
facile et omnino rectius de anno Juliano 39. usurpare posse: secundum 
vero tuum dissolvi. Quibus in disquisitionibus si tibi non satisfeci 
vel si alicubi impegi, id Talionis jure postulo ut ne me celes, sed 
]trimo quoque tempore respondeas. Nescio enim qui fiat, ut haec licet 
perplexissima materia, licet aliis occupato, milii magna cum dulcedine 
ultro obrepat, atque ita magnam voluptatem ex his disputationibus capiam. 
In tabulis tuis est ad Julianum 113, pascha fuisse 4. Aprilis: ubi 
Josephum allegari video. Rogo verba, Graeco enim exemplari careo. 
Passim mihi objicitur corruptus textus Taciti, cui ex scheda quadam 
(in qua verita auctoris cum meo glossemate exscripseram: post aliquot 
dies) affinxi ista: »nondum vicesimum annum agenti«; quae delebis; 
et numerus 25 pro 2(i usurpatus (v. s. p. 191). Si praeterea quid occurrit, 
peto me moneri. Maestiinus (vel ejus discipuli) litem nobis movent de 
prima inventione: ajunt enim, haec omnia ab ipso ante tres annos in 
oratione publica et promotione baccalaureorum proposita. 
Epist. XIX. J. Deckerius Johanni Iveplero S. (15. Oct. lGOTj. 
Pax Christi. Admodum honorande et erudite Domine. 
Ante sex dies jucundissimam tuam accepi epistolam, in qua vocem agnovi 
pacificam et fraternam: sive dum temperamentum et moderationem stili in dispu 
tando requiris, sive dum Talionis aequitate a me postulas, ne quid vicissim celem, 
si quid impegeris aut in sententia non plane satisfacias. Utrumque in lucris 
meis deputo et cum ingenti gratiarum actione suspicio. Quidni vero? quando si 
quid vel incautius vel indoctius a nobis positum est, quod merito reprehenditur, 
nec mirandum sit, nec delendum, sed potius ignoscendum atque gratulandum: non 
quia erratum est, sed quia improbatum. Nimis quippe perverse se ipsum amat, 
<pn vel aliter sentiens, quam veritas habet, vel aliter faciens, quam caritas jubet, 
magis vult alios errare, quam se emendare, ut error suus lateat. Longe id ab 
iis, quibus cum cara est lucens veritas, tum vera itidem est aedificans caritas: 
qui id magnopere studio habent, ut pacem et veritatem diligenter procurent 
quantum in ipsis est, ut modestia ipsorum nota sit omnibus hominibus, nulli dantes 
offensionem, ne vituperetur eorundem ministerium. Quare cum in votis habeam, 
monito utrique tuo auscultare, aniinitus te rogo, ut scriptum illud meum, nemini extra 
te hactenus, nec ob aliud quam veri sciscitandi causa communicatum, nulli penitus legen 
dum exhibeas. Quin potius rem mihi multo feceris gratissimam, si illud (quod vehe 
menter opto) mihi remittas: vel si id non impetro, saltem optima fide me securum 
praestes, in alterius manus nequaquam venturum. Nec id dico, quasi quicquam vel de 
veritate scripti addubitem vel mei ordinis homines passimque alios catholicae ecclesiae 
hyperaspistas in eo censeam culpandos, quod iis, qui veneranda Patrum dogmata lacerant 
quique instar carneae illius olim turris agminibus Dei viventis opprobrant atque animabus
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.