482
Eclogae Chronicae.
dentes fortassis antiquae opinionis vestigium expressum reliquerint illis verbis:
„Hierosolymis commemoratio sancti latronis.“ Quo enim alio die ex hac vita
quam Christus latro migravit? • Qua ex sententia efficitur plane, Christum
occisum non 33. aetatis anno, cum 15. Luna mensis Nisan, quo die, haud dubium,
occisus est Christus, eo anno non inciderit in Martii diem 25. Ex magno patrum
numero paucos proferamus in hanc sententiam. De mense consentiunt Augustinus
liffi IV. de Trinitate cap. 5, et lib. XVIII. de Civit. Dei cap. ult. Mortuus est,
inquit, duobus Geminis coss. 8. Cal. Aprilis. Cassiodorus de consulibus, alii
de anno simul et die; tum Beda de ratione temporum, c. 45. Habet, inquit,
ni fallor, ecclesiae fides, dominum in carne plus quam 33 armis usque ad sua
tempora passionis vixisse; cereisque Romanis, ubi anni a Christi morte descripti
erant, id confirmari testatur. Deinde subjicit: Quod autem 8. Cal. April. crucifixus,
6. Cal. earundem die resurrexit, multorum late doctorum ecclesiasticorum constat
sententia vulgatum. Tum Sigebertus ad annum Christi 532. Dionysium Abbatem
accusat, quasi suis computationibus veterum placita et evangelicam veritatem loco
movisset, Christumque die 25. Martii obiisse affirmat anno 34. Sic legito locum,
ut ejus ratio constet*).
Verum, ais, eum Martii diem non incidisse in feriam sextam, quo die constat
Christum occisum, idque ex litera doininicali constare manifestius, quam ut subter
fugio sit locus. Haec ratio quosdam compulit, ut Christi mortem transferrent in
proximum diem; certe Onuphrius et ad fastos consulares et in chronicis id est
secutus, et Maurolycus in suo Martyrologio, relicta die 25. Martii, necem Christi
designavit die 26. Mihi tamen grave videbatur, vel in ea re ab antiquorum
consensu et martyrologiis discedere. Eoque verum puto, quod Paulus Foro sem-
per docet part. lib. XII. c. 3, ex antiquo errore sacerdotum, de quo tum Solinus
agit tum Macrobius (lib. I. Satur, c. 12), quo per inscitiam computandi initium
anni tribus diebus postposuerant, ex ejusque erroris correctione, quae jussu
Augusti facta est, novum natum errorem, quo anni initium unp die post quam
deberet ponebatur, cujus erroris vestigia satis aperta in veterum calculationibus
exstare in ea nostra disputatione de hoc argumento monstravimus**). Sic factum,
ut dies primus cujusque mensis haberetur, qui re vera secundus erat, ac 25. qui
erat 26. Qua etiam ratione intelligamus, Christum die Veneris conceptum,
natum die Dominico, uti vulgo magnorum virorum opinio habet, quod nisi in errore
animadverso constare non potest; neque enim eo anno, quo Christus conceptus
est et natus, dies 25. Martii in diem Veneris incidit, sed in diem Jovis, neque
Decembris item 25. in diem dominicam, sed in sabbathum etc. ***).
Hactenus Mariana.
Et jam harum Eclogarum ad quaestionem nobilissimam de vero anno
passionis Domini, praecipue pertinentium,
Finis esto.
*) Imo 10. Cal. passus, 8. Cal. resurrexit. Perturbavit enim hos auctores error
calculi Judaici, biduo Lunas anticipans, aut certe ascensus aequinoctii in alios dies.
Sigeberti opinio a Mariana defensa perperam, Mariana non habet consentientem feriam.
**) Mariana culpam dissentientis feriae confert in correctionem Augusti, sed
errorem Cal. Romani nullo praeterea teste firmat, circa haec quidem tempora.
***) Non sane in anno praecedente initium aerae, at certe biennio ante, qui annus
magnis illis viris erat in animo.